Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Cistellaria IntraText CT - Text |
ALC.Credo ego Amorem primum
apud homines carnificinam commentum.
hanc
ego de me coniecturam domi facio, ni foris quaeram,
qui omnes homines supero [atque] antideo cruciabilitatibus
animi.
iactor [crucior] agitor stimulor, versor
in amoris rota, miser exanimor,
feror differor distrahor diripior,
ita nubilam mentem
animi habeo.
ubi sum, ibi non sum, ubi non sum, ibist animus,
ita mi omnia sunt ingenia;
quod lubet, non lubet iam id continuo,
ita me Amor lassum
animi ludificat,
fugat, agit, appetit, raptat, retinet,
lactat, largitur: quod dat non dat; deludit:
modo quod suasit, <id> dissuadet,
quod dissuasit,
id ostentat.
maritumis moribus mecum experitur
ita meum frangit amantem animum;
neque, nisi quia miser non eo pessum,
mihi ulla abest perdito permities.
ita pater apud villam detinuit
me hos dies sex ruri continuos,
neque licitum interea est meam amicam visere ***
estne hoc miserum memoratu?
***
(ALC.)
Potine tu homo facinus facere strenuom? (SERVUS) Aliorum affatim est
qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.
SERVUS. Sed quid
istuc? ALC. Mala multa dici mihi volo. SERV. Qua gratia?
ALC. Quia vivo. SERV. Facile id quidem edepol possum,
si tu vis. ALC. Volo.
SERV. At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio
meo.
ALC. Numquam edepol faciam. SERV. Fidem da. ALC.
Do, non facturum esse me.
sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,
sum nihili. SERV. Nihili hercle vero es. ALC. Quam ego amarem
perdite,
quae me amaret contra. SERV. Dignus hercle es infortunio.
ALC. Ei me totam acerba facere in corde. SERV.
Frugi nunquam eris.
ALC. Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset
fidem,
SERV. Neque deos neque homines aequom est facere tibi
posthac bene.
ALC. Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,
SERV. Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere.
ALC. Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita,
SERV. Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror.
ALC. Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom.
SERV. Ob istuc unum verbum dignus, deciens qui furcam
feras.
ALC. Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es? SERV.
Dicam tibi:
Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.
ALC.
Quian ***
SERV. Quid tu ergo *** te manuleo
***
(ALC.)
Quid si amo? *** (T.) *** est amor
*** atque illam quam <te> amare intellego
*** si conclusos vos <me> habere in carcere
*** amoris noctesque et dies
ni emortuos ***
mihi nunquam quisquam ***
(T.) Immo maxumus.
nam qui amant stulte atque inmodeste atque inprobe
*** ne ament.
***
(ALC.)
*** ubi tu es? SERV. Ecce me.
(ALC. I, adfer mihi arma et loricam adducito.
SERV.
Loricam adducam?
ALC. I, curre, equom adfer. SERV. Hercle hic
insanit miser.
ALC. Abi atque hastatos multos, multos velites,
multos cum multis -- nil moror precario.
ubi
sunt quae iussi? SERV. Sanus hic non est satis.
T. Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit.
SERV. Utrum deliras, quaeso, an astans somnias,
qui equom me adferre iubes, loricam adducere,
multos hastatos, post id multos velites,
multos cum multis? haec tu pervorsario
mihi fabulatus. ALC. Dixin ego istaec, obsecro?
SERV. Modo quidem hercle haec dixisti. ALC. Non
praesens quidem.
SERV. Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.
T. Video ego te Amoris valde tactum toxico,
adulescens; eo te magis volo monitum. ALC. Mone.
T. Cave sis cum Amore tu unquam bellum sumpseris.
ALC. Quid faciam? T. Ad matrem eius devenias
domum,
expurges, iures, ores blande per precem
eamque exores ne tibi suscenseat.
ALC.
Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.
(SENEX) prohibet divitiis maximis, dote altili atque
opima.
mulierculam exornatulam. *** quidem hercle scita.
quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,
adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.
GYMNASIVM Nimis opportune mi evenit rediisse
Alcesimarchum;
nam sola nulla invitior solet esse. SEN. Me
vocato,
ne sola sis: ego tecum <ero, volo> ego agere, ut tu agas
aliquid.
GYMN. Nimis lepide exconcinnavit hasce aedis
Alcesimarchus.
SEN. Ut quom Venus adgreditur, placet; lepidumst amare semper.
GYMN. Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.
SEN. Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle
fabulatur.
sed cum dicta huius interpretor, haec herclest, ut ego opinor,
meum quae corrumpit filium. suspiciost eam esse,
utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.
nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:
hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.
quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve.
GYMN. *** vapulabis.
SEN. *** volo apud te.
***
GYMN.
Intro abeo,
(nam meretricem astare in via solam prostibuli sanest.
***
(GYMN.
quid vis.
SEN. Volo ex te scire quidquid est ***
quid ego usquam male feci tibi aut meus quisquam, id edisserta,
quam ob rem me meumque filium quom matre remque nostram
habes perditui et praedatui? GYMN. Miser errat, ut ego
dixi.
lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur.
potin operam inique equidem malam <ut ne> des innocenti?
SEN. Sed <obsecro> te, nullusnest tibi amator alius
quisquam,
nisi meus modo unus filius? GYMN. Quem quidem ego
amem, alius nemo est.
SEN. At ego *** GYMN. Nil moror: damno sunt tui
mihi similes.
SEN. Quid *** (GYMN.) isne est id arbitratus? (GYM.)
datores
negotioli bellissimi senices soletis esse.
LENA. Me respondere postulas? iniurium est.
stipulari semper me ultro oportet a viris,
eum quaestum facio, nil viris promittere.
siquidem imperes pro copia, pro recula
LENA. Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu.
GYMN. Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita
fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula.
meminere officium suom.
ita mustulentus ventus nares attigit
capillo scisso atque excissatis auribus
quae quasi carnificis angiporta purigans
non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae,
febriculosae, miserae amicae, osseae,
diobolares, schoeniculae, miraculae,
cum extritis talis, cum todillis crusculis
***
SEL.
Molestus es.
ALC. Meae issula sua aedes egent. ad me <sine
ducam>. SEL. Aufer manum.
ALC. Germana mea sororcula. SEL. Repudio te
fraterculum.
ALC. Tum tu igitur, mea matercula. MEL. Repudio te
fraterculum.
ALC. Opsecro te SEL. Valeas. ALC. Ut sinas SEL.
Nil moror. ALC. Expurigare me.
SEL. *** ALC. Sine dicam. MEL. Satis sapit
mihi tuis periuriis.
*** at nunc non potest. ALC. Supplicium polliceri volo.
SEL. At mi aps te accipere non libet. ALC. Em
omnia
patior iure infelix. SEL. Volup est neque tis misereri
decet.
quamquam hominem ***
verba dare ***
non illa * qui frangant foedera
*** eos ***
(SEL.) dabis.
ALC. At ego nec do neque te amittam hodie, nisi quae volo
tecum loqui
das mihi operam.
MEL. Potin ut mihi molestus ne sis? ALC. Quin id
est nomen mihi,
omnes mortales vocant molestum. ***
*** obsecro. MEL. At frustra obsecras.
***
quia sine omni *** ALC. Dabo
ius iurandum. ***
MEL. At ego nunc <ab> illo mihi <caveo> iure
iurando tuo;
similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.
ALC. Nescia ***
*** (MEL.) nugas agis.
***
ALC. Supplicium dabo ***
quo modo ego ***
*** (MEL.) quia es nactus novam,
quae *** quaedam quasi tu nescias.
*** ALC. Di deaeque illam perdant pariter.
*** umquam, si hoc fallo. MEL. Nil moror
*** falsum fallis, eo te *** ignorat fides.
postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares.
ALC. Quin equidem illam ducam uxorem. MEL. Ducas,
si ***
nunc hoc si tibi commodumst, quae ***
ALC. Instruxi illi aurum atque vestem. (MEL.) ***
siquidem amabas, *** illi instrui.
sed sino. iam hoc mihi responde quod <ego> te rogavero:
instruxisti ***
tibi ita ut voluisti *** (ALC.) quod volo.
MEL. Eo facetus quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.
habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus
neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen
hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:
tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
ALC. Di me perdant -- MEL. Quodcumque optes, tibi
velim contingere.
ALC. Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit
pater.
MEL. Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
ALC. Patierin me periurare? MEL. Pol te aliquanto
facilius,
quam me meamque rem perire et ludificari filiam.
alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:
hic apud nos iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
ALC.
Face semel periclum. MEL. Feci saepe, quod factum queror.
ALC. Redde mi illam. MEL. Inter novam rem verbum usurpabo
vetus:
quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.
ALC. Non remissura es mihi illam? MEL. Pro me
responsas tibi.
ALC. Non remittes? MEL. Scis iam dudum omnem meam
sententiam.
ALC. Satin istuc tibi in corde certumst? MEL. Quin
ego commentor quidem.
ALC. Non edepol
<ego> istaec tua dicta nunc in auris recipio.
MEL. Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut
quid agas scias.
ALC. At ita me di deaeque, superi atque inferi et
medioxumi,
itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia
itaque me Saturnus eius patruos -- MEL. Ecastor pater.
ALC. Itaque me Ops opulenta illius avia -- MEL.
Immo mater quidem.
ALC. Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter --
tu me delenis, propter te haec pecco. MEL. Perge dicere.
ALC. Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pergis
eloqui?
MEL. Non remittam.
definitumst. ALC. Enim vero ita me Iuppiter
itaque me Iuno itaque Ianus ita -- quid dicam nescio.
iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.
di me omnes, magni minuti, et etiam patellarii
faxint, ne ego <dem vivae> vivos savium Selenio,
nisi ego teque tuamque filiam meque hodie obtruncavero,
poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,
et equidem hercle nisi pedatu tertio omnis efflixero,
nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.
MEL. Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit
illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,
illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.
sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.
postremo, quando aequa lege pauperi cum divite
non licet, perdam operam potius quam carebo filia.
sed
quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?
et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.