Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Cistellaria IntraText CT - Text |
PHAN.Audire vocem visa
sum ante aedis modo
mei Lampadisci servi. LAMP. Non surda es, era:
recte audivisti. PHAN. Quid agis hic? LAMP.
Quod gaudeas.
PHAN. Quid id est? LAMP. Hinc ex hisce aedibus
paulo prius
vidi exeuntem mulierem. PHAN. Illam quae meam
gnatam sustulerat? LAMP. Rem tenes. PHAN. Quid
postea?
LAMP. Dico ei, quo pacto eam ab hippodromo viderim
erilem nostram filiam sustollere.
extimuit tum illa. MEL. Iam horret corpus, cor salit.
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam
puellam eamque me mihi supponere.
PHAN. Age perge, quaeso. animus audire expetit
ut gesta res sit. MEL. Utinam audire non queas.
LAMP. Pergo illam onerare dictis: «illaec ted anus
fortunis ex secundis ad miseras vocat.
nam
illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
ego te reduco et revoco ad <summas> ditias,
ubi tu locere in luculentam familiam,
unde tibi talenta magna viginti pater
det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
tute tibi indigne dotem quaeras corpore.»
PHAN. An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
LAMP. Immo [meretrix] fuit; sed ut sit de ea re, eloquar.
iam perducebam illam ad me suadela mea:
anus ei amplexa est genua, plorans, obsecrans,
ne deserat se: eam suam esse filiam,
seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
«istanc quam quaeris» inquit «ego amicae meae
dedi, quae educaret eam pro filiola sua;
et vivit» inquit. «ubi ea est? » inquam extempulo.
PHAN. Servate di med obsecro. MEL. At me perditis.
PHAN. Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.
LAMP. Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.
MEL. Meum elocutust nomen, interii <oppido>.
LAMP. Ubi elocuta est «duc ac demonstra mihi.»
«avecta est» inquit «peregre hinc habitatum.» MEL.
Obsipat
aculam. LAMP. «Quo avecta est, eo sequemur. sicine
agis nugas? periisti hercle, ni ***»
*** <non> hoc longe destiti
instare, usque adeo donec se adiurat anus
iam mihi monstrare. PHAN. At non missam oportuit.
LAMP. Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem
suam bene volentem convenire etiam prius,
commune quacum id esset sibi negotium.
et scio venturam. MEL. Me indicabit, et suas
ad meas miserias
alias faciem consciam.
PHAN. Quid nunc vis facere me? LAMP. Intro abi atque animo bono es.
vir tuos si veniet, iube domi opperirier,
ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.
ego
ad anum recurro rursum. PHAN. Lampadio, obsecro,
cura. LAMP. Perfectum ego hoc dabo negotium.
PHAN. Deos teque spero. -- LAMP. Eosdem ego, uti
abeas domum.
MEL. Adulescens, asta atque audi. LAMP. Men, mulier,
vocas?
MEL. Te. LAMP. Quid negoti est? nam
occupatus sum ampliter.
MEL. Quis istic habitat? LAMP. Demipho dominus meus.
MEL. Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam
suam despondit in divitias maxumas?
LAMP. Is ipsust. MEL. Eho tu, quam vos igitur
filiam
nunc quaeritatis alteram? LAMP. Ego dicam tibi:
non ex uxore natam uxoris filiam.
MEL. Quid istuc est verbi? LAMP. Ex priore muliere
nata, inquam, meo ero est filia. MEL. Certe modo
huius, quae locuta est, quaerere aibas filiam.
LAMP. Huius ergo quaero. MEL. Quo modo igitur,
obsecro,
haec est prior, quae nupta nunc est? LAMP. Conteris
tu tua me oratione, mulier, quisquis es.
medioxumam quam duxit uxorem, ex ea
nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.
ea uxor diem obiit. iam scis? MEL. Teneo istuc satis.
sed ego illud quaero confragosum, quo modo
prior posterior sit et posterior sit prior?
LAMP. Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,
prius gravida facta est priusque peperit filiam;
eam postquam peperit, iussit parvam proici:
ego eam proieci, alia mulier sustulit,
ego inspectavi. erus hanc duxit postibi.
eam
nunc puellam filiam eius quaerimus.
quid nunc supina susum in caelum conspicis?
MEL. Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
nunc intellexi. LAMP. Dis hercle habeo gratiam,
nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.
MEL. Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
nunc egomet potius hanc inibo gratiam
ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,
atque ad parentes redducam Selenium.