Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Cistellaria IntraText CT - Text |
MEL. Rem elocuta sum
tibi omnem; sequere hac me, Selenium,
ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea.
quamquam invita te carebo, animum ego inducam tamen
ut illud quem <ad modum> tuam in rem bene conducat
consulam.
nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit,
quae mihi dedit, parentes te ut cognoscant facilius.
accipe hanc cistellam, Halisca. agedum pulta illas fores.
dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius.
ALC. Recipe me ad te,
Mors, amicum et benevolum.
SEL. Mater mea,
periimus miserae. ALC. Utrum hac me feriam an ab
laeva latus?
MEL. Quid tibi est? SEL. Alcesimarchum non vides?
ferrum tenet.
ALC. Ecquid agis? remorare. lumen linque. SEL.
Amabo, accurrite,
ne se interemat. ALC. O Salute mea salus salubrior,
tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis.
MEL. Haud voluisti istuc severum facere. ALC. Nil
mecum tibi,
mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere;
nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.
ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis
ilico: hanc ego tetulero intra limen. MEL. Abiit,
abstulit
mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat
eadem, si possum tranquillum facere ex irato mihi.