Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Cistellaria IntraText CT - Text |
LAMP. Nullam ego me vidisse
credo magis anum excruciabilem
quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.
sed eccam eram video. sed quid hoc est, haec quod cistella hic
iacet
cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.
faciundum
est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.
PHAN. Quid agis, Lampadio? LAMP. Haec cistella
numnam hinc ab nobis domo est?
nam
hinc ab ostio iacentem sustuli. PHAN. Quid nuntias
super anu? LAMP. Scelestiorem in terra nullam esse
alteram.
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
nam hercle ego <quam> illam anum inridere me ut sinam,
satiust mihi
quovis exitio interire. PHAN. Di, obsecro vostram fidem.
LAMP. Quid deos obsecras? PHAN. Servate nos. LAMP.
Quid est? PHAN. Crepundia
haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.
LAMP. Sanane es? PHAN. Haec sunt profecto. LAMP.
Pergin? PHAN. Haec sunt. LAMP. Si mihi
alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.
PHAN.
Non ecastor falsa memoro. LAMP. Nam, obsecro, unde haec gentium?
aut quis deus obiecit hanc
ante ostium nostrum, quasi
dedita opera, in tempore ipso? PHAN. Spes mihi sancta
subveni.