Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Cistellaria IntraText CT - Text |
HAL. Nisi quid mi opis di
dant, disperii, neque unde auxilium expetam habeo.
itaque petulantia mea me animi miseram habet.
quae in tergum meum ne veniant, male formido,
si era mea <me> sciat tam socordem esse quam sum.
quamne in manibus tenui atque accepi hic ante aedis
cistellam, ubi ea sit nescio, nisi ut opinor
loca haec circiter excidit mihi.
mei
homines, mei spectatores, facite indicium, si quis vidit,
quis eam abstulerit quisve sustulerit et utrum hac an illac iter
institerit.
non sum scitior, quae hos rogem aut quae fatigem,
qui semper malo muliebri sunt lubentes.
nunc vestigia hic si qua
sunt noscitabo.
nam si nemo hac praeter iit, postquam intro abii,
cistella hic iaceret. quid hic? perii, opinor.
actum
est, ilicet me infelicem et scelestam.
nulla est, neque ego sum usquam. perdita perdidit me.
sed pergam ut coepi tamen, quaeritabo.
nam et intus paveo et foris formido,
ita nunc utrubique metus me agitat.
ita sunt homines misere miseri:
ille nunc laetus est, quisquis est, qui illam habet,
quae neque illa illi quicquam usui et mi exitio est.
sed
memet moror, quom hoc ago setius.
Halisca, hoc age, ad terram aspice et despice,
oculis investiges, astute augura.
LAMP. Era. PHAN. Hem quid est? LAMP. Haec est. PHAN. Quis
est? LAMP.
Quoi haec excidit cistella.
PHAN. Certe est, eum locum signat, ubi ea excidit:
apparet.
HAL. Sed is hac iit, hac socci video vestigium in
pulvere, persequar hac.
in hoc iam loco cum altero constitit. hic
meis turba oculis modo se obiecit:
neque prorsum iit hac: hic stetit, hinc illo
exiit. hic concilium fuit.
ad duos attinet, liquidumst. attat,
singulum video vestigium.
sed is hac abiit. contemplabor. hinc huc iit, hinc nusquam
abiit.
actam
rem ago. quod periit, periit: meum corium <cum> cistella.
redeo
intro. PHAN. Mulier, mane. sunt qui volunt te conventam.
HAL. Quis me revocat? LAMP. Bona femina et malus
masculus volunt te.
HAL. *** postremo ille
plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.
[ecquem vidisti quaerere hic, amabo, in hac regione
cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?
nam dudum ut accucurrimus ad Alcesimarchum, ne se
vita interemeret, tum <eam mihi op>inor excidisse.
LAMP. Cistellam haec mulier <perdidit. tace>amus,
era, parumper.
HAL. Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere
tanto
servare iussit, qui suos Selenium parentes
facilius posset noscere, quae erae [meae] supposita est parva,
quam quaedam meretrix ei dedit. LAMP. Nostram haec rem
fabulatur,
hanc scire oportet, filia tua ubi sit, signa ut dicit.
HAL. Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est,
reddere ultro.
mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.
LAMP. Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod
fabulare,
sed inter rem agendam istam erae huic respondi quod rogabat.
nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.]
quid quaeritabas? HAL. Mi homo et mea mulier, vos saluto.
PHAN. Et nos te. sed quid quaeritas? HAL.
Vestigium hic requiro,
qua aufugit quaedam *** aestio *** LAMP. Quid id? quid
nam est?
HAL. Alienum *** et maerorem familiarem.
LAMP. Mala mers, era, haec et callida est. PHAN.
Ecastor ita videtur.
LAMP. Imitatur nequam bestiam et damnificam. PHAN.
Quamnam, amabo?
LAMP. Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat
se:
itidem haec exorditur sibi intortam orationem.
quid quaeritas? HAL. Cistellula hinc mi, adulescens,
evolavit.
LAMP. In caveam
latam oportuit. HAL. Non edepol praeda magna.
LAMP. Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una.
PHAN. Sine dicat. LAMP. Si dicat quidem. PHAN.
Age loquere [tu] quid ibi infuerit.
HAL. Crepundia una. LAMP. Est quidam homo, qui
illam ait se scire ubi sit.
at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.
LAMP. At sibi ille quidam volt dari mercedem. HAL.
At pol illa quaedam,
quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.
LAMP. At enim ille quidam operam bonum magis> expetit
quam argen