Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Epidicus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS PRIMUS

 

Scaena prima. Epidicus-Thesprio

 

EP. Heus, adulescens. TH. Quis properantem me reprehendit pallio?
EP. Familiaris. TH. Fateor, nam odio es nimium familiariter.
EP. Respice vero, TH. Oh,
Epidicumne ego conspicor?
EP. Satis recte oculis uteris.
TH. Salve. EP. Di dent quae velis.
venire salvom gaudeo. TH. Quid ceterum? EP. Quod eo adsolet:
cena tibi dabitur. TH. Spondeo. EP. Quid? TH. Me accepturum, si dabis.
EP. Quid tu agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge,
corpulentior videre atque habitior. TH. Huic gratia.
EP. Quam quidem te iam diu
perdidisse oportuit.
TH. Minus iam furtificus sum quam antehac. EP. Quid ita? TH. Rapio propalam.
EP. Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus.
nam ut apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:
vix adipiscendi potestas modo fuit. TH. Scurra es. EP. Scio
te esse equidem hominem militarem. TH. Audacter quam vis dicito.
quid ais? perpetuen valuisti? EP. Varie. TH. Qui varie valent,
capreaginum hominum non placet mihi neque pantherinum genus.
EP. Quid tibi vis dicam nisi quod est? ut illae res? responde. TH. Probe.
EP. Quid erilis noster filius? TH. Valet pugilice atque athletice.
EP. Voluptabilem mihi nuntium tuo adventu adportas, TH..
sed ubist is? TH. Advenit simul. EP. Ubi is ergo est? nisi si in vidulo
aut si in mellina attulisti. TH. Di te perdant. EP. Te volo --
percontari: operam da, opera reddetur tibi.
TH. Ius dicis. EP. Me decet. TH. Iam tu autem nobis praeturam geris?
EP. Quem dices digniorem esse hominem hodie Athenis alterum?
TH. At unum a praetura tua, Epidice, abest. EP. Quidnam? TH. Scies:
lictores duo, duo ulmei fasces virgarum. EP. Vae tibi.
sed quid ais? TH. Quid rogas? EP. Ubi arma sunt Stratippocli?
TH. Pol illa ad hostis transfugerunt. EP. Armane? TH. Atque equidem cito.
EP. Serione dicis tu? TH. Serio, inquam: hostes habent.
EP. Edepol facinus improbum. TH. At iam ante alii fecerunt idem.
erit illi illa res honori. EP. Qui? TH. Quia ante aliis fuit.
Mulciber, credo, arma fecit quae habuit Stratippocles:
travolaverunt ad hostis. EP. Tum ille prognatus Theti
sine perdat: alia apportabunt ei Nerei filiae.
id modo videndum est, ut materies suppetat scutariis,
si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
TH. Supersede istis rebus iam. EP. Tu ipse, ubi lubet, finem face.
TH. Desiste percontarier. EP. Loquere ipse: ubist Stratippocles?
TH. Est causa qua causa simul mecum ire veritust. EP. Quidnam id est?
TH. Patrem videre se nevolt etiam nunc. EP. Quapropter? TH. Scies.
quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam
de praeda mercatust. EP. Quid ego ex te audio? TH. Hoc quod fabulor.
EP. Cur eam emit? TH. Animi causa. EP. Quot illic homo animos habet?
nam certo, prius quam hinc ad legionem abiit domo,
ipsus mandavit mi, ab lenone ut fidicina,
quam amabat, emeretur sibi. id ei impetratum reddidi.
TH. Utcumque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur.
EP. Vae misero mihi, male perdidit me. TH. Quid istuc? quidnam est?
EP. Quid istanc quam emit, quanti eam emit? TH. Vili. EP. Haud istuc te rogo.
TH. Quid igitur? EP. Quot minis? TH. Tot -- quadraginta minis.
id adeo argentum ab danista apud Thebas sumpsit faenore,
in dies minasque argenti singulas nummis. EP. Papae.
TH. Et is danista advenit una cum eo, qui argentum petit.
EP. Di immortales, ut ego interii basilice. TH. Quid iam? aut quid est,
Epidice? EP. Perdidit me. TH. Quis? EP. Ille qui arma perdidit.
TH. Nam quid ita? EP. Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas
mittebat -- sed taceam optumum est,
plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.
TH. Nescio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom
videor videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.
EP. Potin ut molestus ne sies? TH. Abeo. EP. Asta, abire hinc non sinam.
TH. Quid nunc me retines? EP. Amatne istam quam emit de praeda? TH. Rogas?
deperit. EP. Detegetur corium de tergo meo.
TH. Plusque amat quam te umquam amavit. EP. Iuppiter te perduit.
TH. Mitte nunciam, nam ille me vetuit domum
venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum;
ibi manere iussit, eo venturust ipsus. EP. Quid ita? TH. Dicam:
quia patrem prius convenire se non volt neque conspicari,
quam id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit.
EP. Eu edepol res turbulentas. TH. Mitte me ut eam nunciam.
EP. Haecine ubi scibit senex,
puppis pereunda est probe.
TH. Quid istuc ad me attinet,
quo tu intereas modo?
EP. Quia perire solus nolo, te cupio perire mecum,
benevolens cum benevolente. TH. Abi in malam rem maxumam a me
cum istac condicione. EP. I sane, siquidem festinas magis.
TH. Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.
EP. Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides,
Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es.
tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter,
non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali.
neque ego nunc quo modo
me expeditum ex impedito faciam, consilium placet.
ego miser perpuli
meis dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam:
is suo filio
fidicinam emit, quam ipse amat, quam abiens mandavit mihi.
si sibi nunc alteram
ab legione adduxit animi causa, corium perdidi.
nam ubi senex senserit
sibi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.
at enim tu praecave.
at enim -- bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput.
nequam homo es, Epidice. qui lubidost male loqui?
quia tu tete deseris.
quid faciam? men rogas?
tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.
aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam
adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est.
tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo.
huc concedam, orationem unde horum placide persequar.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License