Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Epidicus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Stratippocles-Chaeribulus-Epidicus

 

STR. Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum
meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi.
CHAER. Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles.
idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono
de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi?
STR. Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi;
at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli.
CHAER. Iam istoc probior [es] meo quidem animo, cum in amore temperes.
STR. Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;
is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus.
CHAER. Quid tibi me vis facere? STR. Argenti dare quadraginta minas,
quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.
CHAER. Si hercle haberem *** STR. Nam quid te igitur retulit
beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?
CHAER. Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor.
STR. Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro.
sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.
quem quidem ego hominem irrigatum plagis pistori dabo,
nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas,
quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.
EP. Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem.
sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.
aggrediar hominem. advenientem peregre erum suom Stratippoclem
impertit salute servos Epidicus. STR. Ubi is est? EP. Adest.
salvom huc advenisse -- STR. Tam tibi istuc credo quam mihi.
EP. Benene usque valuisti? STR. A morbo valui, ab animo aeger fui.
EP. Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi
impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras
missiculabas. STR. Perdidisti omnem operam. EP. Nam qui perdidi?
STR. Quia meo neque cara est cordi neque placet. EP. Quid retulit
mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?
STR. Illam amabam olim, nunc iam alia cura impendet pectori.
EP. Hercle miserum est ingratum esse homini id quod facias bene.
ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.
STR. Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi.
EP. Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,
ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?
STR. Quid istic? verba facimus. huic homini opust quadraginta minis
celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.
EP. Dic modo unde auferre me vis. a quo trapezita peto?
STR. Unde libet. nam ni ante solem occasum elo *
meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum
EP. Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero
fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo.
STR. Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam? EP. Ne feceris.
ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.
STR. Nunc places, nunc ego te laudo. EP. Patiar ego istuc quod lubet.
STR. Quid illa fiet fidicina igitur? EP. Aliqua res reperibitur,
aliqua ope exsolvar, extricabor aliqua. STR. Plenus consili es.
novi ego te. EP. Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,
qui ubi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram,
continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi.
sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum? STR. Iam faxo hic erit.
CHAER. Quid hic nunc agimus? STR. Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem
luculentum habeamus. -- EP. Ite intro, ego de re argentaria
iam senatum convocabo in corde consiliarium,
quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam.
Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi;
non enim nunc tibi dormitandi neque cunctandi copia est:
adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi.
i abi intro atque adulescenti dic iam nostro erili filio,
ne hinc foras ambulet neve usquam obviam veniat seni.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License