Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Epidicus IntraText CT - Text |
AP.
Plerique homines, quos cum nil refert pudet,
ubi pudendum est ibi eos deserit pudor,
quom usus est ut pudeat.
is adeo tu es. quid est quod pudendum siet,
genere natam bono pauperem domum
ducere te uxorem?
praesertim eam, qua ex tibi commemores hanc quae domist
filiam prognatam.
PER. Revereor filium. AP. At pol ego te credidi
uxorem, quam tu extulisti, pudore exsequi,
cuius quotiens sepulcrum vides, sacruficas
ilico Orco hostiis, neque adeo iniuria,
quia licitumst eam tibi vivendo vincere. PER. Oh,
Hercules ego fui, dum illa mecum fuit;
neque sexta aerumna acerbior Herculi, quam illa mihi obiectast.
AP. Pulcra edepol dos pecuniast. PER. Quae quidem
pol non maritast.