Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Epidicus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS TERTIUS

 

Scaena prima. Stratippocles-Chaeribulus

 

STR. Expectando exedor miser atque exenteror,
quo modo mi Epidici blanda dicta evenant.
nimis diu maceror: sitne quid necne sit,
scire cupio. CHAER. Per illam tibi copiam
copiam parare aliam licet: scivi equidem in principio ilico
nullam tibi esse in illo copiam. STR. Interii hercle ego.
CHAER. Absurde facis qui angas te animi; si hercle ego illum semel prendero,
numquam inridere nos illum inultum sinam servom hominem.
CHAER. Quid illum facere vis, qui, tibi quoi divitiae domi maxumae sunt,
is nummum nullum habes
neque sodali tuo in te copiast.
CHAER. Si hercle habeam, pollicear lubens, verum aliquid aliqua aliquo modo
alicunde ab aliqui aliqua tibi spes est fore meliorem fortunam.
STR. Vae tibi, muricide homo. CHAER. Qui tibi lubet mihi male loqui?
STR. Quippe tu mi aliquid aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis
quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas
nec mihi plus adiumenti ades, quam ille qui numquam etiam natust.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License