Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Epidicus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Epidicus-Stratippocles-Chaeribulus

 

EP. Fecisti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet.
per hanc curam quieto tibi licet esse -- hoc quidem iam periit:
ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;
crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.
pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum,
ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso,
ut importem in coloniam hunc <meo> auspicio commeatum?
mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales,
erum et Chaeribulum, conspicor. quid hic agitis? accipe hoc sis.
STR. Quantum hic inest? EP. Quantum sat est, et plus satis: superfit.
decem minis plus attuli quam tu danistae debes.
dum tibi ego placeam atque obsequar, meum tergum flocci facio.
STR. Nam quid ita? EP. Quia ego tuom patrem faciam parenticidam.
STR. Quid istuc est verbi? EP. Nil moror vetera et volgata verba;
peratum ductarent: ego follitum ductitabo.
nam leno omne argentum abstulit pro fidicina -- ego resolvi,
manibus his denumeravi pater suam natam quam esse credit;
nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur
inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem
ut cum rediisses ne tibi eius copia esset. STR. Euge.
(EP.) Ea iam domist pro filia. STR. <Iam> teneo. EP. Nunc cautorem
dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is apud forum manet me,
[quasique amaret] caveat. STR. Haud male. EP. Iam ipse cautor captust.
ipse in meo collo tuos pater cruminam collocavit;
is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.
STR. Uno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum,
mi adempsit Orcus. EP. Nunc ego hanc astutiam institui.
deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,
si quid ad eum adveniam, ut sibi esse datum argentum dicat
pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta --
quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi
pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur --
ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit,
quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est.
CHAER. Vorsutior es quam rota figularis. EP. Iam ego parabo
aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,
quae se emptam simulet, quae senes duo docte ludificetur.
eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. STR. Ut parate.
EP. Eam permeditatam, meis dolis astutiisque onustam
mittam. sed nimis longum loquor, diu me estis demorati.
haec scitis iam ut futura sint. abeo. STR. Bene ambulato.
CHAER. Nimis doctus ille <est> ad male faciendum. STR. Me equidem certo
servavit consiliis suis. CHAER. Abeamus intro hinc ad me.
STR. Atque aliquanto lubentius quam abs te sum egressus intus;
virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License