Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Epidicus IntraText CT - Text |
PER. Non oris causa modo homines aequom fuit
sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,
sed qui perspicere possent cor sapientiae,
[igitur perspicere ut possent cordis copiam]
ubi id inspexissent, cogitarent postea,
vitam ut vixissent olim in adulescentia.
vel ego, qui dudum fili causa coeperam
ego med excruciare animi, quasi quid filius
meus deliquisset me erga aut quasi non plurima
male facta mea essent solida in adulescentia.
profecto deliramus interdum senes.
[fuit conducibile hoc quidem mea sententia.]
sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.
venire salvom mercatorem gaudeo.
quid fit? AP. Di deaeque te adiuvant. PER. Omen placet.
AP. Quin omini omnes suppetunt res prospere.
sed tu hanc iube sis intro abduci. PER. Heus, foras
exite huc aliquis. duce istam intro mulierem.
atque audin? SERVUS Quid vis? PER. Cave siris cum
filia
mea copulari hanc neque conspicere. iam tenes?
in aediculam istanc sorsum concludi volo.
divortunt mores virgini longe ac lupae.
AP. Docte
et sapienter dicis. num nimis potest
pudicitiam quisquam suae servare filiae.
edepol ne istam temperi gnato tuo
sumus praemercati. PER. Quid iam? AP. Quia dixit
mihi
iam dudum se alius tuom vidisse hic filium:
hanc edepol rem apparabat. PER. Planum hercle
hoc quidem est.
AP. Ne tu habes servom graphicum et quantivis preti,
non carust auro contra. ut ille fidicinam
fecit <sese ut> nesciret esse emptam tibi!
ita
ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
PER. Mirum hoc qui potuit fieri. AP. Te pro filio
facturum dixit rem esse divinam domi,
quia Thebis salvos redierit. PER. Rectam institit.
AP. Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,
quae hic administraret ad rem divinam tibi.
[facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi]
ego illic me autem sic assimulabam: quasi
stolidum, combardum me faciebam. PER. Em istuc decet.
AP. Res magna amici apud forum agitur, ei volo
ire advocatus. PER. At quaeso, ubi erit otium,
revortere ad me extemplo. AP. Continuo hic ero.
PER. Nihil homini amicost opportuno amicius:
sine tuo labore quod velis actumst tamen.
ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium
minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,
os sublitum esset, itaque me albis dentibus
meus derideret filius meritissumo.
sed quis hic est quem <ego> huc advenientem conspicor,
suam qui undantem chlamydem quassando facit?