Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Epidicus IntraText CT - Text |
MIL. Cave
praeterbitas ullas aedis, quin roges,
senex hic ubi habitat Periphanes Platenius.
incertus
tuom cave ad me rettuleris pedem.
PER. Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas,
tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam?
MIL. Virtute belli armatus promerui, ut mihi
omnis mortalis agere deceat gratias.
PER. Non
repperisti, adulescens, tranquillum locum,
ubi tuas virtutes explices, ut postulas.
nam strenuiori deterior si praedicat
suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.
sed istum quem quaeris Periphanem Platenium,
ego sum, si quid vis. MIL. Nempe quem in adulescentia
memorant apud reges armis, arte duellica
divitias magnas indeptum? PER. Immo si audias
meas pugnas, fugias manibus dimissis domum.
MIL. Pol ego magis unum quaero, meas cui praedicem,
quam illum qui memoret suas mihi. PER. Hic non est locus;
proin tu alium quaeras cui centones sarcias.
atque haec stultitiast me illi vitio vortere
egomet quod factitavi in adulescentia,
cum militabam: pugnis memorandis meis
eradicabam hominum auris, quando occeperam.
MIL.
Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas.
meam amicam audivi te esse mercatum. PER. Attatae,
nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus
mihi praedicavit militem. adulescens, itast
ut dicis, emi. MIL. Volo te verbis
pauculis,
si tibi molestum non est. PER. Non edepol scio,
molestum necne sit, nisi dicis quid velis.
MIL. Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest.
nam quid ego apud te vera parcam proloqui?
ego illam volo hodie facere libertam meam,
mihi concubina quae sit. PER. Te absolvam brevi:
argenti quinquaginta mi illa empta est minis;
si sexaginta mihi denumerantur minae,
tuas possidebit mulier faxo ferias;
atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.
MIL. Estne empta mi istis legibus? PER. Habeas
licet.
MIL. Conciliavisti pulchre. PER. Heus, foras
educite
quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides,
ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.
age accipe hanc sis. MIL. Quae te intemperiae tenent?
quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam
produci intus iubes. PER. Haec ergo est fidicina.
hic alia nullast. MIL. Non mihi nugari potes.
quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem?
PER. Haec inquamst. MIL. Non haec inquamst. non
novisse me
meam rere amicam posse? PER. Hanc, inquam, filius
meus deperibat fidicinam. MIL. Haec non est ea.
PER. Quid? non est? MIL. Non est. PER. Unde
haec igitur gentiumst?
equidem hercle argentum pro hac dedi. MIL. Stulte datum
reor et peccatum largiter. PER. Immo haec east.
nam servom misi, qui illum sectari solet
meum gnatum: is ipse hanc destinavit fidicinam.
MIL. Em istic homo te articulatim concidit, senex,
tuos servos. PER. Quid? concidit? MIL. Sic
suspiciost,
nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi.
senex, tibi os est sublitum plane et probe.
ego illam requiram iam ubi ubi est. PER. Bellator, vale.
euge, euge, Epidice, frugi es, pugnavisti, homo es,
qui me emunxisti mucidum, minimi preti.
mercatus te hodie est de lenone Apoecides?
FID. Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc
diem,
neque me quidem emere quisquam ulla pecunia
potuit: plus iam sum libera quinquennium.
PER. Quid tibi negotist meae domi igitur? FID.
Audies.
conducta veni, ut fidibus cantarem seni,
dum rem divinam faceret. PER. Fateor me omnium
hominum esse Athenis Atticis minimi preti.
sed tu novistin fidicinam Acropolistidem?
FID. Tam facile quam me. PER. Ubi habitat? FID.
Postquam liberast
ubi habitet dicere admodum incerte scio.
PER. Eho an libera illa est? quis eam liberaverit,
volo scire, si scis. FID. Id quod audivi audies.
Stratippoclem aiunt Periphanai filium
absentem curavisse ut fieret libera.
PER. Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume
meum exenteravit Epidicus marsuppium.
FID. Haec sic audivi. numquid me vis ceterum?
PER. Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.
FID. Fides non reddis? PER. Neque fides neque
tibias.
propera igitur fugere hinc, si te di amant. FID. Abiero.
flagitio cum maiore post reddes tamen.
PER. Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis,
[eamne ego sinam impune? immo etiam si alterum
tantum perdundumst, perdam potius quam sinam
me impune irrisum esse, habitum depeculatui]
ei sic data esse verba praesenti palam!
atque me minoris facio prae illo, qui omnium
legum atque iurum fictor, conditor cluet;
is etiam sese sapere memorat: malleum
sapientiorem vidi excusso manubrio.