Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Epidicus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Acropolistis-Periphanes-Philippa

 

ACR. Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? PER. Ut matrem tuam
videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.
ACR. Quam meam matrem? PER. Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.
PHIL. Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes? PER. Tua filia.
PHIL. Haecine? PER. Haec. PHIL. Egone osculum huic dem? PER. Quor non, quae ex te nata sit?
PHIL. Tu homo insanis. PER. Egone? PHIL. Tune. PER. Quor? PHIL. Quia ego hanc quae siet
neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.
PER. Scio quid erres: quia vestitum
atque ornatum immutabilem habet haec, * * *
PHIL. * * * aliter catuli longe olent, aliter suis.
ne ego eam novisse * PER. Pro deum atque hominum fidem,
quid? ego lenocinium facio, qui habeam alienos domi
atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem
tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?
ACR. Quid loquar vis? PER. Haec negat se tuam esse matrem. ACR. Ne fuat,
si non volt: equidem hac invita tamen ero matris filia;
non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt.
PER. Cur me igitur patrem vocabas? ACR. Tua istaec culpast, non mea.
non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam?
hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.
negat haec filiam me suam esse: non ergo haec mater mea est.
postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;
Epidicus mihi fuit magister. PER. Perii, plaustrum perculi.
ACR. Numquid ego ibi, pater, peccavi? PER. Si hercle te umquam audivero
me patrem vocare, vitam tuam ego interimam. ACR. Non voco.
ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater.
PHIL. Quid, <si> ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus,
quibus de signis agnoscebas? PER. Nullis. PHIL. Qua re filiam
credidisti nostram? PER. Servos Epidicus dixit mihi.
PHIL. Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro?
PER. Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea?
PHIL. Perii misera. PER. Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum;
ego illam reperiam. PHIL. Hinc Athenis civis eam emit Atticus:
adulescentem equidem dicebant emisse. PER. Inveniam, tace.
abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam.
ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:
si invenio, exitiabilem ego illi faciam hunc ut fiat diem.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License