Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Epidicus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS QUINTUS

 

Scaena prima. Stratippocles-Epidicus-Danista-Telestis-Thesprio

 

STR. Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit
neque illam adducit quae <empta> ex praedast. sed eccum incedit Epidicus.
quid illuc est quod illi caperrat frons severitudine?
EP. Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter,
ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.
Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides;
nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt
sibi data esse verba. STR. Quid agis, mea commoditas? EP. Quod miser.
STR. Quid est tibi? EP. Quin tu mi adornas ad fugam viaticum,
prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes
quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul.
STR. Habe bonum animum. EP. Quippe ego quoi libertas in mundo sitast.
STR. Ego te servabo. EP. Edepol me illi melius, si nacti fuant.
sed quis haec est muliercula et ille gravastellus qui venit?
STR. Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda. EP. Haecinest?
STR. Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice:
usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma.
estne consimilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris?
EP. Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas,
quem Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.
STR. Di immortales, sicin iussi ad me ires? pedibus pulmunes
qui perhibetur prius venisset quam tu advenisti mihi.
DAN. Haec edepol remorata med est. STR. Siquidem istius gratia
id remoratus quod ista voluit, nimium advenisti cito.
DAN. Age age, absolve <me> atque argentum numera, ne comites morer.
STR. Pernumeratumst. DAN. Tene cruminam: huc inde. STR. Sapienter venis.
opperire, dum effero ad te argentum. DAN. Matura. STR. Domist.
EP. Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum?
videon ego Telestidem te, Periphanai filiam,
ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam?
TEL. Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum?
EP. Non me nosti? TEL. Quod quidem nunc veniat in mentem mihi.
EP. Non meministi me auream ad te afferre natali die
lunulam atque anellum aureolum in digitum? TEL. Memini, mi homo.
tune is es? EP. Ego sum, et istic frater, qui te mercatust, tuos.
* * * alia matre, uno patre.
TEL. Quid pater meus? vivit? EP. Animo liquido et tranquillo es, tace.
TEL. Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas.
EP. Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler.
STR. Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae.
siquid erit dubium, immutabo. DAN. Bene fecisti, bene vale.
STR. Nunc enim tu mea es. TEL. Soror quidem edepol, ut tu aeque scias.
salve, frater. STR. Sanan haec est? EP. Sana, si appellat suom.
STR. Quid? ego modo <amator sum> huic frater factus, dum intro eo atque exeo?
EP. Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas.
STR. Perdidisti et repperisti me, soror. EP. Stultus, tace.
tibi quidem quod ames domi praestost, fidicina, opera mea;
et sororem in libertatem idem opera concilio mea.
STR. Epidice, fateor -- EP. Abi intro ac iube huic aquam calefieri;
cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium.
STR. Sequere hac me, soror. EP. Ego ad vos TH. nem iussero
huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes,
suppetias mihi cum sorore ferre. STR. Facile istuc erit.
EP. Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi,
magnast res. minoris multo facio quam dudum senes.
remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites.
eadem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem.
non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi
pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License