Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Menaechmi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Erotium-Menaechmus

 

ER. Quis hic me quaerit? MEN. Sibi inimicus magis quam aetati tuae.
ER. Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro. MEN. Mane.
scin quid est quod ego ad te venio? ER. Scio, ut tibi ex me sit voluptas.
MEN. Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,
mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine.
ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles.
ER. Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem ut ferres, paulo prius,
et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.
MEN. Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.
nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum,
nunc redeo, nunc te postillac video. ER. Video quam rem agis.
quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.
MEN. Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi
dico uxorem rescivisse) -- ER. Nec te ultro oravi ut dares:
tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;
eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere
vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.
tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;
quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,
nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.
aliam posthac invenito quam habeas frustratui.
MEN. Nimis iracunde hercle tandem. heus tu, tibi dico, mane,
redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia?
abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus:
neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur.
ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License