Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Menaechmi IntraText CT - Text |
MEN. (SOS.) Men hodie
usquam convenisse te, audax, audes dicere,
postquam advorsum mi imperavi ut huc venires? MESS. Quin
modo
erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor,
apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,
quom ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.
ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum.
cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest
praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.
SOS. Liberum ego te iussi abire? MESS. Certo. SOS.
Quin certissimumst,
mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu.