Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Aulularia IntraText CT - Text |
EUN. Velim te arbitrari med haec verba, frater,
meai fidei tuaique rei
causa facere, ut aequom est germanam sororem.
quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;
nam multum loquaces merito omnes habemur,
nec mutam profecto repertam ullam esse
<aut> hodie dicunt mulierem <aut> ullo in saeclo.
verum hoc, frater, unum tamen cogitato,
tibi proximam me mihique esse item te;
ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur
et mihi te et tibi <me> consulere et monere;
neque occultum id haberi neque per metum mussari,
quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
eo nunc ego secreto ted huc foras
seduxi,
ut tuam rem ego tecum hic loquerer familiarem.
MEG. Da mi,
optuma femina, manum.
EUN.
Ubi ea est? quis ea est nam
optuma?
MEG.
Tu. EUN. Tune ais? MEG. Si negas, nego.
EUN. Decet te equidem vera proloqui;
nam optuma nulla potest eligi:
alia alia peior, frater, est. MEG. Idem ego arbitror,
nec tibi advorsari certum est de istac re umquam, soror.
EUN. Da mihi operam amabo. MEG. Tuast, utere atque
impera, si quid vis.
EUN. Id quod in rem
tuam optumum esse arbitror,
ted id monitum advento.
MEG. Soror,
more tuo facis. EUN. Factum
volo.
MEG. Quid est
id, soror? EUN. Quod tibi sempiternum
salutare sit: liberis procreandis--
ita di faxint -- volo te uxorem
domum ducere. MEG. Ei occidi. EUN. Quid
ita?
MEG. Quia
mihi misero cerebrum excutiunt
tua dicta, soror: lapides loqueris.
EUN.
Heia, hoc face quod te iubet soror. MEG. Si lubeat, faciam.
EUN. In rem hoc tuam est. MEG. Ut quidem
emoriar prius quam ducam.
sed his legibus si quam dare vis ducam:
quae cras veniat, perendie foras feratur;
his legibus dare vis? cedo: nuptias
adorna.
EUN.
Cum maxima possum tibi, frater, dare dote;
sed est grandior natu: media est
mulieris aetas.
eam si iubes,
frater, tibi me poscere, poscam.
MEG. Num non vis me interrogare te? EUN. Immo, si
quid vis, roga.
MEG. Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,
si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,
quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
nunc ego
istum, soror, laborem demam et deminuam tibi.
ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,
clamores, imperia, eburata vehicla, pallas, purpuram,
nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
EUN.
Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem? MEG. Eloquar.
nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?
EUN. Novi, hominem haud malum mecastor. MEG. Eius
cupio filiam
virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.
scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.
EUN. Di bene
vortant. MEG. Idem ego spero. EUN. Quid me? num
quid vis? MEG. Vale.
EUN. Et tu, frater. -- MEG. Ego conveniam
Euclionem, si domi est.
sed eccum <video>. nescio unde sese homo recipit domum.