Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Mercator

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Lysimachus-Demipho-Servus

 

LYS. Profecto ego illunc hircum castrari volo,
ruri qui vobis exhibet negotium.
DEM. Nec omen illud mihi nec auspicium placet.
quasi hircum metuo ne uxor me castret mea.
[atque illius haec nunc simiae partis ferat.]
LYS. I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico
Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum.
uxori facito ut nunties, negotium
mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi
tris hodie litis iudicandas dicito.
ei, et hoc memento dicere. SER. Numquid amplius?
LYS. Tantumst. DEM. Lysimache, salve. LYS. Euge, Demipho,
salveto. quid agis? quid fit? DEM. Quod miserrumus.
LYS. Di melius faxint. DEM. Di hoc quidem faciunt. LYS. Quid est?
DEM. Dicam, si videam tibi esse operam aut otium.
LYS. Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho,
non sum occupatus umquam amico operam dare.
DEM. Benignitatem tuam mi experto praedicas.
quid tibi ego aetatis videor? LYS. Acherunticus,
senex vetus, decrepitus. DEM. Pervorse vides.
puer sum, Lysimache, septuennis. LYS. Sanun es,
qui puerum te esse dicas? DEM. Vera praedico.
LYS. Modo hercle in mentem venit, quid tu diceres:
senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit,
aiunt solere eum rusum repuerascere.
DEM. Immo bis tanto valeo quam valui prius.
LYS. Bene hercle factum, et gaudeo. DEM. Immo si scias,
oculis quoque etiam plus iam video quam prius.
LYS. Benest. DEM. Malae rei dico. LYS. Iam istuc non benest.
DEM. Sed ausimne ego tibi eloqui fideliter?
LYS. Audacter. DEM. Animum advorte. LYS. Fiet sedulo.
DEM. Hodie ire in ludum occepi litterarium,
Lysimache. ternas scio iam. LYS. Quid ternas? DEM. Amo.
LYS. Tun capite cano amas, senex nequissime?
DEM. Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo.
LYS. Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho.
DEM. Decide collum stanti, si falsum loquor;
vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca
digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum:
si movero me seu secari sensero,
Lysimache, auctor sum ut me amando enices.
LYS. Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est.
nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex
tantidemst quasi sit signum pictum in pariete.
DEM. Nunc tu me, credo, castigare cogitas.
LYS. Egon te? DEM. Nihil est iam quod tu mihi suscenseas:
fecere tale ante alii spectati viri.
humanum amarest,
humanum autem ignoscerest:
ne sis me obiurga, hoc non voluntas me impulit.
LYS. Quin non obiurgo. DEM. At ne deteriorem tamen
hoc facto ducas. LYS. Egon te? ah, ne di siverint.
DEM. Vide sis modo etiam. LYS. Visumst. DEM. Certen? LYS. Perdis me.
hic homo ex amore insanit. numquid vis? DEM. Vale.
LYS. Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est.
DEM. Bene ambulato. LYS. Bene vale.-- DEM. Bene sit tibi.
quin mihi quoque etiamst ad portum negotium.
nunc adeo ibo illuc. sed optume gnatum meum
video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust,
huic persuadere quo modo potis siem,
ut illam vendat neve det matri suae;
nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust,
ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License