Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Mercator IntraText CT - Text |
CHAR. Homo me miserior
nullust aeque, opinor,
neque advorsa cui plura sint sempiterna;
satin quidquid est, quam rem agere occepi,
proprium nequit mihi evenire quod cupio?
ita mihi mala res aliqua obicitur,
bonum quae meum comprimit consilium.
miser amicam mihi paravi, animi causa, pretio eripui,
ratus clam patrem <me> meum posse habere:
is rescivit et vidit, et perdidit me;
neque is cum roget quid loquar cogitatumst,
ita animi decem in pectore incerti certant.
nec quid corde nunc consili capere possim
scio, tantus cum cura meost error animo,
dum servi mei perplacet mihi consilium,
dum rursum haud placet nec pater potis videtur
induci ut putet matri ancillam emptam esse illam.
nunc
si dico ut res est atque illam mihi me
emisse indico, quem ad modum existumet me?
atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;
scio saevos quam sit,
domo doctus. igitur
hocine est amare? arare mavelim, quam sic amare.
iam hinc olim invitum domo extrusit ab se,
mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni.
ubi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni?
nequiquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam:
muscast meus pater, nil potest clam illum haberi,
nec sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit.
nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast.
DEM. Quid illuc est quod solus secum fabulatur filius?
sollicitus mihi nescio qua re videtur. CHAR. Attatae,
meus pater hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit,
pater?
DEM.
Unde incedis, quid festinas, gnate mi? CHAR. Recte, pater.
DEM. Ita volo, sed istuc quid est, tibi quod commutatust
color?
numquid tibi dolet? CHAR. Nescio quid meo animost aegre,
pater.
poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia.
DEM. [Per mare ut vectus, nunc oculi terram mirantur tui.
CHAR. Magis opinor -- DEM. Id est profecto; verum
actutum abscesserit.]
ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi.
CHAR.
Otium non est: mandatis rebus praevorti volo.
DEM. Cras agito, perendie agito. CHAR. Saepe ex te
audivi, pater:
rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.
DEM. Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.
CHAR. Salvos sum, siquidem isti dicto solida et
perpetuast fides.
DEM. Quid illuc est quod ille a me solus se in consilium
sevocat?
[iam] non vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere;
quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.
CHAR. Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire
sat scio
de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio.
DEM. Quin ego hunc adgredior de illa? CHAR. Quin
ego hinc me amolior?
eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam. DEM. Immo
mane;
paucula etiam sciscitare prius volo. CHAR. Dic quid
velis.
DEM. Usquene valuisti? CHAR. Perpetuo recte, dum
quidem illic fui;
verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi
dolet.
DEM. Nausea edepol factum credo; verum actutum
abscesserit.
sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo?
CHAR. Advexi. DEM. Quid? ea ut videtur mulier? CHAR.
Non edepol mala.
DEM. Ut moratast? CHAR. Nullam vidi melius mea
sententia.
DEM. Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi. CHAR. Eho an vidisti, pater?
DEM. Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.
CHAR. Qui vero? DEM.
Quia non nostra formam habet dignam domo.
nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,
lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,
quae habeat cottidianum familiae coctum cibum:
horunc illa nihilum quicquam facere poterit. CHAR.
Admodum.
ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae.
DEM.
Ne duas, neve te advexisse dixeris.
CHAR. Di me adiuvant.
DEM. Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere,
neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes,
neque sinam. CHAR. Qui vero? DEM. Quia illa forma
matrem familias
flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias,
contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent,
vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium:
impleantur elegeorum meae fores carbonibus.
atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae
mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus?
CHAR. Hercle qui tu recte dicis, et tibi adsentior.
sed quid illa nunc fiet? DEM. Recte. ego emero matri tuae
ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala,
ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:
ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro,
neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.
CHAR. Quid si igitur reddatur illi unde empta est? DEM.
Minime gentium.
CHAR. Dixit se redhibere, si non placeat. DEM.
Nihil istoc opust:
litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem;
multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo,
quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo.
me tibi illam posse opinor luculente vendere.
CHAR. Dum quidem hercle ne minoris
vendas quam ego emi, pater.
DEM. Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi
ut emerem <aut> ad istanc faciem. CHAR. At mihi
quidam adulescens, pater,
mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi.
DEM. Viginti minis opinor posse me illam vendere.
CHAR. At ego si velim, iam dantur septem et viginti
minae.
DEM.
At ego -- CHAR. Quin ego, inquam -- DEM. Ah, nescis quid dicturus
sum, tace.
tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient.
CHAR. Quo vortisti? DEM. Ad illum qui emit. CHAR. Ubinamst is homo
gentium?
DEM. Eccillum video.
iubet
quinque me addere etiam nunc minas.
CHAR. Hercle illunc divi infelicent, quisquis est. DEM.
Ibidem mihi
etiam nunc adnutat addam sex minas. CHAR. Septem mihi.
DEM. Numquam edepol me vincet hodie. CHAR.
Commodis poscit, pater.
DEM. Nequiquam poscit: ego habeo. CHAR. At illic
pollicitust prior.
DEM. Nihili facio. CHAR.
Quinquaginta poscit. DEM. Non centum datur.
potine ut ne licitere advorsum <mei> animi sententiam?
maximam
hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex;
sanus non est ex amore illius. quod posces feres.
CHAR. Certe edepol adulescens ille, cui ego emo,
efflictim perit
eius amore. DEM. Multo hercle ille magis senex, si tu
scias.
CHAR. Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior
ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.
DEM. Quiesce, inquam. istanc rem ego recte videro. CHAR.
Quid ais? DEM. Quid est?
CHAR. Non ego illam mancupio accepi. DEM. Sed ille
illam accipiet. sine.
CHAR. Non potes tu lege vendere illam. DEM. Ego
aliquid videro.
CHAR. Post autem communest illa mihi cum alio. qui scio
quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?
DEM. Ego scio
velle. CHAR. At pol ego esse credo aliquem qui non velit.
DEM. Quid id mea refert? CHAR. Quia illi suam rem
esse aequomst in manu.
DEM. Quid ais? CHAR. Communis mihi illa est cum illo:
is hic nunc non adest.
DEM. Prius respondes quam rogo. CHAR. Prius tu
emis quam vendo, pater.
nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.
DEM. Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum
volet,
si ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.
numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego
volo.
CHAR. Certumnest? DEM. Censen certum esse? quin ad
navem iam hinc eo,
ibi venibit. CHAR. Vin me tecum illo ire? DEM.
Nolo. CHAR. Non places.
DEM. Meliust te, quae sunt mandatae res tibi,
praevortier.
CHAR. Tu prohibes. DEM. At me incusato: te fecisse
sedulo.
ad portum ne bitas, dico iam tibi. CHAR. Auscultabitur.
DEM. Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non
ipse emam,
sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat
ire dudum. me moror quom hic asto.-- CHAR. Nullus
sum, occidi.