Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Mercator IntraText CT - Text |
CHAR. Pentheum
diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas
fuisse credo, praeut quo pacto ego divorsus distrahor.
cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?
certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo,
quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere.
EUT.
Mane, mane obsecro, Charine. CHAR. Quis me revocat? EUT.
Eutychus,
tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus.
CHAR. Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam. EUT.
Scio;
omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio.
CHAR. Quid id est quod scis? EUT. Tuos pater volt
vendere -- CHAR. Omnem rem tenes.
EUT. Tuam amicam. CHAR. Nimium multum scis. EUT.
Tuis ingratiis.
CHAR. Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam
meam?
EUT. Tute heri ipsus mihi narrasti. CHAR. Satin ut
oblitus fui,
tibi me narravisse? EUT. Hau mirumst factum. CHAR.
Te nunc consulo.
responde: quo leto censes me ut peream potissimum?
EUT. Non taces? cave tu istuc dixis. CHAR. Quid
vis me igitur dicere?
EUT. Vin patri
sublinere pulchre me os tuo? CHAR. Sane volo.
EUT.
Visne eam ad portum -- CHAR. Qui potius quam voles? EUT. Atque
eximam
mulierem pretio? CHAR. Qui potius quam auro expendas? EUT.
Unde erit?
CHAR. Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui
expensus fuit.
EUT. Sanun es? CHAR. Pol sanus si sim, non te medicum
mi expetam.
EUT. Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi? CHAR.
Auctarium
adicito vel mille nummum plus quam poscet. EUT. Iam tace.
sed
quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater?
CHAR. Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas.
EUT. Iam istuc «aliquid fiet» metuo. CHAR. Quin
taces? EUT. Muto imperas.
CHAR. Satin istuc mandatumst? EUT. Potin ut aliud
cures? CHAR. Non potest.
EUT. Bene vale. CHAR. Non edepol possum prius quam
tu ad me redieris.
EUT. Melius sanus sis. CHAR. Vale, vince et me
serva. EUT. Ego fecero.
domi maneto me. CHAR. Ergo actutum face cum praeda
recipias.--