Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Mercator IntraText CT - Text |
DOR. Quoniam a viro ad
me rus advenit nuntius,
rus non iturum, feci ego ingenium meum,
reveni, ut illum persequar qui me fugit.
sed
anum non video consequi nostram Syram.
atque eccam incedit tandem. quin is ocius?
SYR. nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero.
DOR. Quid oneris? SYR. Annos octoginta et
quattuor;
et eodem accedit servitus, sudor, sitis:
simul haec quae porto deprimunt. DOR. Aliquid
cedo
qui hanc vicini nostri aram augeam.
da sane hanc virgam lauri. abi tu intro. SYR. Eo.--
DOR. Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius,
salutem et sanitatem nostrae familiae,
meoque ut parcas gnato pace propitius.
SYRA Disperii, perii misera, vae miserae mihi.
DOR. Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas?
SYR. Dorippa, mea Dorippa. DOR. Quid clamas,
obsecro?
SYR. Nescio quaest mulier intus hic in aedibus.
DOR. Quid, mulier? SYR. Mulier meretrix. DOR.
Veron serio?
SYR. Nimium scis sapere, ruri quae non manseris.
quamvis insipiens poterat persentiscere
illam esse amicam tui viri bellissumi.
DOR. Credo mecastor. SYR. Ei hac mecum, ut videas
semul
tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.--
DOR. Ecastor vero istuc eo quantum potest.--