Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Mercator

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quinta. Syra-Eutychus

 

SYR. Era quo me misit, ad patrem, non est domi:
rus abiisse aibant. nunc domum renuntio.
EUT. Defessus sum urbem totam pervenarier:
nihil investigo quicquam de illa muliere.
sed mater rure rediit, nam video Syram
astare ante aedis. Syra. SYR. Quis est qui me vocat?
EUT. Erus atque alumnus tuos sum. SYR. Salve, alumne <mi>.
EUT. Iam mater rure rediit? responde mihi.
SYR. Sua quidem salute ac familiai maxuma.
EUT. Quid istuc negotist? SYR. Tuos pater bellissumus
amicam adduxit intro in aedis. EUT. Quo modo?
SYR. Adveniens mater rure eam offendit domi.
EUT. Pol haud censebam istarum esse operarum patrem.
etiam nunc mulier intust? SYR. Etiam. EUT. Sequere me.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License