Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Mercator

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quarta. Eutychus-Lysimachus-Demipho

 

EUT. Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat.
iam redeo. LYS. Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche?
EUT. Optima opportunitate ambo advenistis. LYS. Quid rei est?
EUT. Uxor tibi placida et placatast. cette dextras nunciam.
LYS. Di me servant. EUT. Tibi amicam esse nullam nuntio.
DEM. Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc? EUT. Eloquar.
animum advortite igitur ambo. DEM. Quin tibi ambo operam damus.
EUT. Qui bono sunt genere nati, <si> sunt ingenio malo,
suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio improbant.
DEM. Verum hic dicit. LYS. Tibi ergo dicit. EUT. Eo illud est verum magis.
nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo
adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo.
DEM. Quid tu ais? Charini amicast illa? EUT. Ut dissimulat malus.
DEM. Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat.
EUT. Propterea igitur tu mercatus, novos amator, vetus puer?
LYS. Optume hercle, perge <tu>, ego adsistam hinc altrinsecus.
quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo. DEM. Nullus sum.
LYS. Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam.
EUT. Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum;
nam ibat exulatum. DEM. An abiit? LYS. Etiam loquere, larva?
temperare istac aetate istis decebat artibus.
DEM. Fateor, deliqui profecto. EUT. Etiam loquere, larva?
[vacuom esse istac ted aetate his decebat noxiis.]
itidem ut tempus anni, aetatem aliam aliud factum condecet;
nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes,
ubi locist res summa nostra publica? DEM. Ei, perii miser.
LYS. Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare.
DEM. Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina.
EUT. Redde illi. DEM. Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet.
EUT. Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia.
DEM. Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam,
modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet.
si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi,
se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem.
Eutyche, ted oro, sodalis eius es, serva et subveni:
hunc senem para [me] clientem; memorem dices benefici.
LYS. Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae.
DEM. Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque
tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem.
LYS. Missas iam ego istas artis feci. DEM. Et quidem ego dehinc iam. EUT. Nihil <agis>:
consuetudine animus rursus te huc inducet. DEM. Obsecro,
satis iam ut habeatis. quin loris caedite etiam, si lubet.
LYS. Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit.
DEM. Nihil opust resciscat. EUT. Quid istic? non resciscet, ne time.
eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis,
dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias.
DEM. Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula
erit. eamus. EUT. Hic est intus filius apud nos tuos.
DEM. Optumest. illac per hortum nos domum transibimus.
LYS. Eutyche, hanc volo prius rem agi, quam meum intro refero pedem.
EUT. Quid istuc est? LYS. Suam quisque homo rem meminit. responde mihi:
certon scis non suscensere mihi tuam matrem? EUT. Scio.
LYS. Vide. EUT. Mea fide. LYS. Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide.
EUT. Non mihi credis? LYS. Immo credo, sed tamen metuo miser.
DEM. Eamus intro. EUT. Immo dicamus senibus legem censeo,
prius quam abeamus, qua se lege teneant contentique sint.
annos gnatus sexaginta qui erit, si quem scibimus
si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier,
cum eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur,
et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit.
neu quisquam posthac prohibeto adulescentem filium
quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo;
siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam.
haec adeo ut ex hac nocte primum lex teneat senes.
bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet,
ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License