Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Miles Gloriosus IntraText CT - Text |
PER. Ni hercle
diffregeritis talos posthac quemque in tegulis
videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.
mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi,
ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus:
quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis,
extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.
quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam
dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.
atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae,
adcuratote ut sine talis domi agitent convivium.
PAL. Nescio quid malefactum a nostra hic familiast,
quantum audio:
ita hic senex talos elidi iussit conservis meis;
sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris.
adgrediar hominem. PER. Estne advorsum hic qui advenit
Palaestrio?
PAL. Quid agis, Periplectomene? PER. Hau multos
homines, si optandum foret,
nunc videre et convenire quam te mavellem. PAL. Quid est?
quid tumultuas cum nostra familia? PER. Occisi sumus.
PAL. Quid negotist? PER. Res palamst. PAL.
Quae res palamst? PER. De tegulis
modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium
per nostrum impluvium intus apud nos Philocomasium atque
hospitem
osculantis. PAL. Quis homo id vidit? PER. Tuos conservos. PAL.
Quis is homost?
PER. Nescio, ita
abripuit repente sese subito. PAL. Suspicor
me periisse. PER. Ubi abit, conclamo: «heus quid agis tu»
inquam «in tegulis?»
ille mihi abiens ita respondit «se sectari simiam.»
PAL. Vae mihi misero, quoi pereundumst propter nihili
bestiam.
sed
Philocomasium hicine etiam nunc est? PER. Quom exibam, hic erat.
PAL. I sis, iube transire huc quantum possit, se ut
videant domi
familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus,
propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.
PER. Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis. PAL.
Volo. hoc ei dicito:
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri
earumque artem et disciplinam optineat colere. PER. Quem ad modum?
PAL. Ut eum, qui hic se vidit, verbis vincat, ne is se
viderit.
siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat.
os
habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam,
confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.
qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo:
domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium,
domi dolos, domi delenifica facta, domi fallacias.
nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala:
domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos.
PER. Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est,
Palaestrio,
quod volutas tute tecum in corde? PAL. Paulisper tace,
dum ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo
quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem,
qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.
PER. Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim.
illuc sis vide,
quem ad modum adstitit, severo fronte curans cogitans.
pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras;
ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum,
dextera digitis rationem computat, ferit femur
dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit.
concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status,
eccere autem capite nutat: non placet quod repperit.
quidquid
est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.
ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo.
apage, non placet profecto mi illaec aedificatio;
nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,
cui bini custodes semper totis horis occubant.
euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice;
numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit.
habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude,
nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias.
tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio:
vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam. PAL.
Audio.
PER. Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium?
consule,
arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide
decet.
anteveni aliqua aut tu aliquosum circumduce exercitum,
coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para;
interclude inimicis commeatum, tibi muni viam
qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas
tuto possit pervenire: hanc rem age, res subitaria est.
[reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,
quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient.
magnam
illic homo rem incipissit, magna munit moenia.]
tu
unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast
nos inimicos profligare posse. PAL. Dico et recipio
ad me. PER. Et ego impetrare dico id quod petis. PAL. At te Iuppiter
bene amet. PER. Auden participare me quod commentus? PAL.
Tace,
dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias
iuxta mecum mea consilia. PER. Salva sumes indidem.
PAL. Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo,
neque habet plus sapientiai quam lapis. PER. Ego istuc
scio.
PAL. Nunc sic rationem incipisso, hanc instituam
astutiam,
ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram
dicam Athenis advenisse cum amatore aliquo suo,
tam similem, quam <lacte> lactist; apud <te> eos hic
devortier
dicam hospitio. PER. Euge euge, lepide, laudo commentum
tuom.
PAL. Ut si illic concriminatus sit advorsum militem
meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier,
eam arguam vidisse apud te contra conservom meum
cum suo amatore amplexantem atque osculantem. PER. Immo
optume.
idem ego dicam, si <ex> me exquiret miles. PAL. Sed
simillimas
dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,
ne titubet, si exquiret ex ea miles. PER. Nimis doctum
dolum.
sed si ambas videre in uno miles concilio volet,
quid agimus? PAL. Facilest: trecentae possunt causae
conligi:
«non domist, abiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,
prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest»,
quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via
inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.
PER. Placet ut dicis. PAL. Intro abi ergo, et si
isti est mulier, eam iube
cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe,
ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus,
de gemina sorore. PER. Docte tibi illam perdoctam dabo.
numquid aliud? PAL. Intro ut abeas. PER. Abeo.--PAL.
Et quidem ego ibo domum
atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo,
qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.
nam ille non potuit quin sermone suo aliquem familiarium
participaverit de amica eri, sese vidisse eam
hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo.
novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio.
si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam:
res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res.
si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus,
usque donec persecutus volpem ero vestigiis.
sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae;
nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras.