Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Miles Gloriosus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Sceledrus-Palaestrio

 

SCEL. Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis,
certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae
Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere.
PAL. Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui.
SCEL. Quis hic est? PAL. Tuos conservos. quid agis, Sceledre? SCEL. Te, Palaestrio,
volup est convenisse. PAL. Quid iam? aut quid negotist? fac sciam.
SCEL. Metuo--PAL. Quid metuis? SCEL. Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst,
maxumum in malum cruciatumque insuliamus. PAL. Tu sali
solus, nam ego istam insulturam et desulturam nil moror.
SCEL. Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom.
PAL. Quod id est facinus? SCEL. Impudicum. PAL. Tute scias soli tibi,
mihi ne dixis, scire nolo. SCEL. Non enim faciam quin scias.
simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.
PAL. Edepol, Sceledre, homo sectatus nihili nequam bestiam.
SCEL. Di te perdant. PAL. Te istuc aequom--quoniam occepisti, eloqui.
SCEL. Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum,
atque ego illi aspicio osculantem Philocomasium cum altero
nescio quo adulescente. PAL. Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?
SCEL. Profecto vidi. PAL. Tutin? SCEL. Egomet duobus his oculis meis.
PAL. Abi, non verisimile dicis, neque vidisti. SCEL. Num tibi
lippus videor? PAL. Medicum istuc tibi meliust percontarier.
verum enim tu istam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:
tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.
nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis
tuom stultiloquium. SCEL. Qui vero dupliciter? PAL. Dicam tibi.
primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;
iterum, si id verumst, tu ei custos additus <eo> perieris.
SCEL. Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.
PAL. Pergin, infelix? SCEL. Quid tibi vis dicam nisi quod viderim?
quin etiam nunc intus hic in proxumost. PAL. Eho an non domist?
SCEL. Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.
PAL. Certum est facere.--SCEL. Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo,
quam mox horsum ad stabulum iuvenix recipiat se <a> pabulo.
quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit:
nunc si indicium facio, interii; si taceo, <interii> tamen,
si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius?
dum ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras;
edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat,
credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem.
hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;
non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier.
PAL. Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior?
quis magis dis inimicis natus quam tu atque iratis? SCEL. Quid est?
PAL. Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides?
SCEL. Quid, nusquam? PAL. Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce.
SCEL. Quid negotist? PAL. Quid negoti sit rogas? SCEL. Cur non rogem?
PAL. Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?
SCEL. Quam ob rem iubeam? PAL. Philocomasium eccam domi, quam in proxumo
vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero.
SCEL. Mirumst lolio victitare te tam vili tritico.
PAL. Quid iam? SCEL. Quia luscitiosus. PAL. Verbero, edepol tu quidem
caecus, non luscitiosus. nam illa quidem * domi.
SCEL. Quid, domi? PAL. Domi hercle vero. SCEL. Abi, ludis me, Palaestrio.
PAL. Tum mihi sunt manus inquinatae. SCEL. Qui dum? PAL. Quia ludo luto.
SCEL. Vae capiti tuo. PAL. <Tuo> istuc, Sceledre, promitto fore,
nisi oculos orationemque aliam commutas tibi.
sed fores concrepuerunt nostrae. SCEL. At ego ilico observo foris;
nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.
PAL. Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant.
SCEL. Mihi ego video, mihi ego sapio, <mihi> ego credo plurumum:
me homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.
hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi.
PAL. Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.
vin iam faciam, ut stultividum * fateare? SCEL. Age face.
PAL. Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti? SCEL. Volo.
PAL. Nempe tu istic ais esse erilem concubinam? SCEL. Atque arguo
eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.
PAL. Scin tu nullum commeatum hinc esse a nobis? SCEL. Scio.
PAL. Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium? SCEL. Scio.
PAL. Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo,
dignun es verberibus multis? SCEL. Dignus. PAL. Serva istas fores,
ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.
SCEL. Consilium est ita facere. PAL. Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam.--
SCEL. Agedum ergo face. volo scire, utrum egon id quod vidi viderim
an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.
nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris.
sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust,
primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur;
nam illic noster est fortasse circiter triennium,
neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.
sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium.
sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License