Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Miles Gloriosus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quarta. Palaestrio-Sceledrus-Philocomasium

 

PAL. Praecepta facito ut memineris. PHIL. Totiens monere mirumst.
PAL. At metuo ut satis sis subdola. PHIL. Cedo vel decem, edocebo
minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.
PAL. Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam.
quid ais tu, Sceledre? SCEL. Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis.
PAL. Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam,
dispessis manibus, patibulum quom habebis. SCEL. Quamnam ob rem?
PAL. Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier? SCEL. Pro di immortales,
eri concubinast haec quidem. PAL. Mihi quoque pol ita videtur.
age nunciam, quando lubet--SCEL. Quid agam? PAL. Perire propera.
PHIL. Ubi iste est bonus servos, qui probri me maxumi innocentem
falso insimulavit? PAL. Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi.
PHIL. Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?
PAL. Atque cum alieno adulescentulo dixit. SCEL. Dixi hercle vero.
PHIL. Tun me vidisti? SCEL. Atque his quidem hercle oculis. PHIL. Carebis, credo,
qui plus vident quam quod vident. SCEL. Numquam hercle deterrebor
quin viderim id quod viderim. PHIL. Ego stulta et mora multum,
quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.
SCEL. Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;
ibi mei sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.
non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri.
sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te,
unde exit haec? PAL. Unde nisi domo? SCEL. Domo? PAL. Me viden? SCEL.Te video.
nimis mirumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit;
nam certo neque solariumst apud nos neque hortus ullus
neque fenestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi.
PAL. Pergin, sceleste, intendere hanc arguere? PHIL. Ecastor ergo
mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.
PAL. Quid somniasti? PHIL. Ego eloquar. sed amabo advortite animum.
hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa
venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam;
ei ambo hospitio huc in proxumum mihi devortisse visi.
PAL. Palaestrionis somnium narratur. perge porro.
PHIL. Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem
suspicionem maximam sum visa sustinere.
nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust,
me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam,
quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.
id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.
PAL. Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras?
eu hercle praesens somnium. abi intro et comprecare.
narrandum ego istuc militi censebo. PHIL. Facere certum est,
neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam.--
SCEL. Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.
PAL. Scin te periisse? SCEL. Nunc quidem domi certo est. certa res est
nunc nostrum observare ostium, ubi ubist. PAL. At, Sceledre, quaeso,
ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit
atque ut tu suspicatus es eam vidisse osculantem.
SCEL. Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo
me id iam non vidisse arbitror. PAL. Ne tu hercle sero, opinor,
resipisces: si ad erum haec res prius devenerit, peribis pulchre.
SCEL. Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse.
PAL. Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.
SCEL. Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.
PAL. Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti:
dum te fidelem facere ero voluisti, absumptus paene.
sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License