Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Miles Gloriosus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS TERTIUS

 

Scaena prima. Palaestrio-Periplectomenus-Pleusicles

 

PAL. Cohibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,
sinite me prius perspectare, ne uspiam insidiae sient
concilium quod habere volumus. nam opus est nunc tuto loco,
unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.
nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist,
neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;
[nam bene <consultum> consilium surripitur saepissime,
si minus cum cura aut cautella locus loquendi lectus est.]
quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom,
tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus,
atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.
sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera
nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.
sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.
evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.
PER. Ecce nos tibi oboedientes. PAL. Facilest imperium in bonis.
sed volo scire: eodem consilio, quod intus meditati sumus,
gerimus rem? PER. Magis non potest esse ad rem utibile. PAL. Immo *
quid tibi, Pleusicles? PLEUS. Quodne vobis placeat, displiceat mihi?
quis homo sit magis meus quam tu es? PAL. Loquere lepide et commode.
PER. Pol ita decet hunc facere. PLEUS. At hoc me facinus miserum macerat
meumque cor corpusque cruciat. PER. Quid id est quod cruciat? cedo.
PLEUS. Me tibi istuc aetatis homini facinora puerilia
obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;
ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia
mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora,
quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:
eam pudet me tibi in senecta obicere sollicitudinem.
PAL. Novo modo tu homo amas, siquidem te quicquam quod faxis pudet;
nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.
PLEUS. Hancine aetatem exercere <mei> me amoris gratia?
PER. Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?
tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?
nam equidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor,
clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.
PAL. Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.
inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.
PLEUS. Pol id quidem experior ita esse ut praedicas, Palaestrio;
nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.
PER. Immo, hospes, magis cum periclum facies, magis nosces meam
comitatem erga te amantem. PLEUS. Quid opus nota noscere?
PER. Ut apud <te> exemplum experiundi habeas, ne quaeras foris;
nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit:
et ego amoris aliquantum habeo
umorisque etiam in corpore,
neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.
vel cavillator facetus vel conviva commodus
item ero, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:
incommoditate abstinere me apud convivas commodo
commemini et meae orationis iustam partem persequi
et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;
minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:
post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.
PAL. O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet,
atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.
PER. Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.
neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio,
neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum,
neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;
Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.
PAL. Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem vacet;
cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.
PLEUS. At quidem illuc aetatis qui sit non invenies alterum
lepidiorem ad omnis res nec qui amicus amico sit magis.
PER. Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,
ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.
opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;
opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare,
liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.
vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi,
pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum;
tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.
PAL. Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?
PLEUS. Huius pro meritis ut referri pariter possit gratia,
tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.
at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst. PER. Morus es.
nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,
in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur
et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst.
deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:
es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.
liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere.
nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas
licuit uxorem dotatam genere summo ducere;
sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.
PAL. Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.
PER. Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.
PAL. Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.
PER. Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium
ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum,
quae mihi numquam hoc dicat «eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium
malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,
ne algeas hac hieme» (hoc numquam verbum ex uxore audias),
verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet,
dicat «da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem,
da qui faciam condiat, da quod dem quinquatribus
praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;
flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit;
tum plicatricem clementer non potest quin munerem;
iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;
tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;
quid? nutrici non missurus quicquam, quae vernas alit
haec atque horum similia alia damna multa mulierum
me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.
PAL. Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris
libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.
PLEUS. At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis
liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.
PER. Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?
nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.
mea bona in morte cognatis didam, inter eos partiam.
[ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.]
prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
[eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.]
sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;
ille miserrumum se retur, minimum qui misit mihi.
illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
PAL. Nimis bona ratione nimiumque ad te <te> et tuam vitam habes:
et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.
PER. Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:
continuo excruciarer animi:
si ei forte fuisset febris,
censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,
metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
PAL. Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,
qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
PLEUS. O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit
deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;
sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:
quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,
quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:
qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,
qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali
et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,
qui homines probi essent, esset is annona vilior.
PER. Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.
nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.
PLEUS. Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;
nam hospes nullus tam in amici hospitium devorti potest,
quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;
verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:
tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.
PER. Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,
hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,
tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
nunc, quod occepi, opsonatum pergam. PLEUS. Si certumst tibi,
commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.
PER. Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?
[nam] proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;
nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:
«quid opus fuit hoc, <hospes>, sumptu tanto nostra gratia?
insanivisti hercle, nam idem hoc hominibus sat erat decem
quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.
PAL. Fit pol illud ad illud exemplum. ut docte et perspecte sapit.
PER. Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:
«iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;
aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus,
remove, abi aufer» neminem eorum haec adseverare audias,
sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
PAL. Bonus bene ut malos descripsit mores. PER. Haud centesimam
partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.
PAL. Igitur id quod agitur, hic primum praeverti decet.
nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,
Periplectomene; nam ego inveni lepidam sycophantiam,
qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti
huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,
ut hic eam abducat habeatque. PER. Dari istanc rationem volo.
PAL. At ego mi anulum dari istunc tuom volo. PER. Quam ad rem usui est?
PAL. Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.
PER. Utere, accipe. PAL. Accipe a me rusum rationem doli,
quam institui. PLEUS. Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.
PAL. Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem
fuisse aeque neque futurum credo. PLEUS. Credo ego istuc idem.
PAL. Isque Alexandri praestare praedicat formae suam,
itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.
PER. Edepol qui te de isto multi cupiunt non mentirier,
sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio,
quam potis tam verba confer maxime ad compendium.
PAL. Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,
cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?
PER. Ingenuamne an libertinam? PAL. Aequi istuc facio, dum modo
eam des quae sit quaestuosa, quae alat corpus corpore,
cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.
PER. Lautam vis an quae nondum sit lauta? PAL. Sic consucidam,
quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.
PER. Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.
sed quid ea usus est? PAL. Ut ad te eam iam deducas domum
itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,
capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se
tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. PLEUS. Erro quam insistas viam.
PAL. At scietis. sed ecquae ancillast illi? PER. Est prime cata.
PAL. Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae,
ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,
quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,
militi ut darem, quasique ego <ei> rei sim interpres. PER. Audio;
ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis
auribus utor * PAL. *
ei dabo, <aps> tua mi uxore dicam delatum et datum,
ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,
qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.
PER. Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,
lepidiores duas ad hanc rem quam ego. habe animum bonum.
PAL. Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles.
PLEUS. Tibi sum oboediens. PAL. Hoc facito, miles domum ubi advenerit,
memineris ne Philocomasium nomines. PLEUS. Quem nominem?
PAL. Diceam. PLEUS. Nempe eandem quae dudum constitutast. PAL. Pax, abi.
PLEUS. Meminero. sed quid meminisse id refert, <rogo> ego te tamen.
PAL. Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace,
ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.
PLEUS. Ego eo intro igitur.--PAL. Et praecepta sobrie ut cures face.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License