Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Miles Gloriosus IntraText CT - Text |
PAL. quantas res turbo,
quantas moveo machinas.
eripiam ego hodie concubinam militi,
si centuriati bene sunt maniplares mei.
sed illum vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst,
progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.
LUC. Non operaest Sceledro. PAL. Quid iam? LUC.
Sorbet dormiens.
PAL. Quid, sorbet? LUC. Illud, stertit, volui
dicere.
sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas--
PAL. Eho an dormit Sceledrus intus? LUC. Non naso
quidem,
nam eo magnum clamat. tetigit calicem clanculum,
dum misit nardum in amphoram, cellarius.
PAL. Eho tu sceleste,
qui illi suppromus, eho--
LUC. Quid vis? PAL. Qui lubitum est illi
condormiscere?
LUC. Oculis opinor. PAL. Non te istuc rogito,
scelus.
procede huc. periisti iam, nisi verum scio.
prompsisti tu illi vinum? LUC.
Non prompsi. PAL. Negas?
LUC. Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere;
neque equidem heminas octo exprompsi in urceum
neque illic calidum exbibit in prandium.
PAL. Neque tu bibisti? LUC. Di me perdant, si
bibi,
si bibere potui. PAL. Quid iam? LUC. Quia enim
obsorbui;
nam nimis calebat, amburebat gutturem.
PAL. Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.
bono subpromo et promo cellam creditam.
LUC. Tu hercle idem faceres, si tibi esset credita:
quoniam aemulari non licet,
nunc invides.
PAL. Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus.
atque ut tu scire possis, <ego> dico tibi:
si falsa dices, Lucrio, excruciabere.
LUC. Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices,
post <e> sagina ego eiciar cellaria,
ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.
PAL.
Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi.
LUC. Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat:
mihi imperabat, ego promebam postea.
PAL. Hoc illi crebro capite sistebant cadi.
LUC. Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;
sed in cella erat paulum nimis loculi lubrici,
ibi erat bilibris aula sic propter cados,
ea saepe deciens complebatur: vidi eam
plenam atque inanem fieri, plenam maxume;
ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.
PAL. Abi, abi intro iam. vos in cella vinaria
bacchanal facitis. iam hercle ego erum adducam a foro.
LUC. Perii, excruciabit me erus, domum si venerit,
quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.
fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.
ne
dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.
PAL. Quo te agis? LUC. Missus sum aliquo: iam huc
revenero.
PAL. Quis misit? LUC. Philocomasium. PAL.
Abi, actutum redi.
LUC. Quaeso tamen
tu meam partem, infortunium
si dividetur, me absente accipito tamen.--
PAL. Modo intellexi quam rem mulier gesserit:
quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom
foras ablegavit, dum ab se huc transiret. placet.
sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem
nimis lepida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.
quam digne ornata incedit, haud meretricie.
lepide hoc succedit sub manus negotium.