Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Miles Gloriosus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Milphidippa-Pyrgopolinices-Palaestrio

 

MILPH. Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.
dissimulabo, hos quasi non videam neque esse hic etiamdum sciam.
PYRG. Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.
MILPH. Numquis nam hic prope adest qui rem alienam potius curet quam suam,
qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?
eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam,
domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist,
quae amat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,
militem Pyrgopolynicem. PYRG. Satin haec quoque me deperit?
meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.
PAL. Quo argumento? PYRG. Quia enim loquitur laute et minime sordide.
PAL. Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.
PYRG. Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.
hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.
PAL. Priusne quam illam oculis tuis <videas>? PYRG. Video id quod credo tibi.
tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem. PAL. Hercle hanc quidem
nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,
ego hanc continuo uxorem ducam. PYRG. Quid ergo hanc dubitas conloqui?
PAL. Sequere hac me ergo. PYRG. Pedisequos tibi sum. MILPH. Utinam cuius causa foras
sum egressa, <eius> conveniundi mihi potestas evenat.
PAL. Erit, et tibi exoptatum optinget, bonum habe animum, ne formida;
homo quidamst qui scit, quod quaeris ubi sit. MILPH. Quem ego hic audivi?
PAL. Socium tuorum conciliorum et participem consiliorum.
MILPH. Tum pol ego id quod celo hau celo. PAL. Immo et celas et non celas.
MILPH. Quo argumento? PAL. Infidos celas: ego sum tibi firme fidus.
MILPH. Cedo signum, si harunc Baccharum es. PAL. Amat mulier quaedam quendam.
MILPH. Pol istuc quidem multae. PAL. At non multae de digito donum mittunt.
MILPH. Enim cognovi nunc, fecisti modo mi ex proclivo planum.
sed hic numquis adest? PAL. Vel adest vel non. MILPH. Cedo te mihi solae solum.
PAL. Brevin an longinquo sermoni? MILPH. Tribus verbis. PAL. Iam ad te redeo.
PYRG. Quid ego? hic astabo tantisper cum hac forma et factis frustra?
PAL. Patere atque asta, tibi ego hanc do operam. PYRG. Propera, expectando excrucior.
PAL. Pedetemptim (tu hoc scis) tractari satiust hasce huius modi mercis.
PYRG. Age age ut tibi maxume concinnumst. PAL. Nullumst hoc stolidius saxum.
redeo ad te. quid me voluisti? MILPH. Quo pacto hoc Ilium accedi
velis, ut ferrem abs te consilium. PAL. Quasi hunc depereat--MILPH. Teneo istuc.
PAL. Conlaudato formam et faciem et virtutis commemorato.
MILPH. Ad eam rem habeo omnem aciem, tibi uti dudum iam demonstravi.
PAL. Tu cetera cura et contempla et de meis venator verbis.
PYRG. Aliquam mihi partem hodie operae des denique, tandem ades, remeligo.
PAL. Adsum, impera, si quid vis. PYRG. Quid illaec narrat tibi? PAL. Lamentari
ait illam, miseram cruciari et lacrimantem se adflictare,
quia tis egeat, quia te careat. ob eam rem huc ad te missast.
PYRG. Iube adire. PAL. At scin quid tu facias? facito fastidi plenum,
quasi non lubeat; me inclamato, quia sic te volgo volgem.
PYRG. Memini et praeceptis parebo. PAL. Vocon ergo hanc quae te quaerit?
PYRG. Adeat, si quid volt. PAL. Si quid vis, adi, mulier. MILPH. Pulcher, salve.
PYRG. Meum cognomentum commemoravit. di tibi dent quaecumque optes.
MILPH. Tecum aetatem exigere ut liceat--PYRG. Nimium optas. MILPH. Non me dico,
sed eram meam, quae te demoritur. PYRG. Multae aliae idem istuc cupiunt,
quibus copia non est. MILPH. Ecastor haud mirum, si te habes carum,
hominem tam pulchrum et praeclarum virtute et forma <et> factis.
deus dignior fuit quisquam homo qui esset? PAL. Non hercle humanust ergo--
nam volturio plus humani credo est. PYRG. Magnum me faciam
nunc quom illaec me sic conlaudat. PAL. Viden tu ignavum, ut sese infert?
quin tu huic responde, haec illaec est ab illa quam dudum <dixi>.
PYRG. Qua ab illarum? nam ita me occursant multae: meminisse haud possum.
MILPH. Ab illa quae digitos despoliat suos et tuos digitos decorat.
nam hunc anulum ab tui cupienti huic detuli, hic <ad te> porro.
PYRG. Quid nunc tibi vis, mulier? memora. MILPH. Ut quae te cupit, eam ne spernas,
quae per tuam nunc vitam vivit: sit necne sit, spes in te uno est.
PYRG. Quid nunc volt? MILPH. Te compellare et complecti et contrectare.
nam nisi tu illi fers suppetias, iam illa animum despondebit.
age, mi Achilles, fiat quod te oro, serva illam pulchram pulchre,
exprome benignum ex te ingenium, urbicape, occisor regum.
PYRG. Eu hercle odiosas res. quotiens hoc tibi, verbero, ego interdixi,
meam ne sic volgo pollicitere operam? PAL. Audin tu, mulier?
dixi hoc tibi dudum, et nunc dico: nisi huic verri adfertur merces,
non hic suo seminio quemquam
porclenam impertiturust.
MILPH. Dabitur quantum ipsus preti poscet. PAL. Talentum Philippi huic opus auri est;
minus ab nemine accipiet. MILPH. Eu ecastor nimis vilest tandem.
PYRG. Non mihi avaritia umquam innatast: satis habeo divitiarum,
plus mi auri mille est modiorum Philippi. PAL. Praeter thensauros.
tum argenti montes, non massas habet, Aetna mons non aeque altos.
MILPH. Eu ecastor hominem periurum. PAL. Ut ludo? MILPH. Quid ego? ut sublecto?
sed amabo, mitte me actutum. PAL. Quin tu huic respondes aliquid,
aut facturum aut non facturum? MILPH. Quid illam miseram animi excrucias,
quae numquam male de te meritast? PYRG. Iube eampse exire huc ad nos.
dic me omnia quae volt facturum. MILPH. Facis nunc ut <te> facere aequom,
quom, quae te volt, eandem tu vis, PAL. Non insulsum huic ingenium.
MILPH. Quomque me oratricem haud sprevisti sistique exorare ex te.
quid est? ut ludo? PAL. Nequeo hercle equidem risu meo moderari. MILPH. *
ob eam causam huc abs te avorti. PYRG. Non edepol tu scis, mulier,
quantum ego honorem nunc illi habeo. MILPH. Scio, et istuc illi dicam.
PAL. Contra auro alii hanc vendere potuit operam. MILPH. Pol istuc tibi credo.
PAL. Meri bellatores gignuntur, quas hic praegnatis fecit,
et pueri annos octingentos vivont. MILPH. Vae tibi, nugator.
PYRG. Quin mille annorum perpetuo vivont, ab saeclo ad saeclum.
PAL. Eo minus dixi, ne haec censeret me advorsum se mentiri.
MILPH. Perii, quot hic ipse annos vivet, cuius filii tam diu vivont?
PYRG. Postriduo natus sum ego, mulier, quam Iuppiter ex Ope natust.
PAL. Si hic pridie natus foret quam ille est, hic haberet regnum in caelo.
MILPH. Iam iam sat, amabo, est. sinite abeam, si possum, viva a vobis.
PAL. Quin ergo abis, quando responsumst? MILPH. Ibo atque illam huc adducam,
propter <quam> opera est mihi. numquid vis? PYRG. Ne magis sim pulcher quam sum,
ita me mea forma habet sollicitum. PAL. Quid hic nunc stas? quin abis? MILPH. Abeo.
PAL. Atque adeo, audin [tu]? dicito docte et cordate, ut cor ei saliat--
Philocomasio dic, si est istic, domum ut transeat: hunc hic esse.
MILPH. Hic cum <mea> era est, <hinc> clam nostrum hunc sermonem sublegerunt.
PAL. Lepide factumst: iam ex sermone hoc gubernabunt doctius porro.
MILPH. Remorare, abeo.--PAL. Neque te remoror neque tango neque te--taceo.
PYRG. Iube maturare illam exire huc. iam istic rei praevortemur.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License