Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Miles Gloriosus IntraText CT - Text |
PYRG.
Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio,
de concubina? nam nullo pacto potest
prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.
PAL. Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi
quo id pacto fieri possit clementissime.
aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi,
quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;
dicasque tempus maxume esse, ut eat domum:
sororem geminam adesse et matrem dicito,
quibus concomitata recte deveniat domum.
PYRG. Qui tu scis eas adesse? PAL. Quia oculis
meis
vidi hic sororem esse eius. PYRG. Convenitne eam?
PAL. Convenit. PYRG. Ecquid fortis visast? PAL.
Omnia
vis optinere. PYRG. Ubi matrem esse aiebat soror?
PAL. Cubare in navi lippam atque oculis turgidis
nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.
is
ad hos nauclerus hospitio devortitur.
PYRG. Quid is? ecquid fortis? PAL. Abi sis hinc,
nam tu quidem
ad equas fuisti scitus admissarius,
qui consectare qua maris qua feminas.
hoc age nunc. PYRG. Istuc quod das consilium mihi,
te cum illa verba facere de ista re volo;
nam cum illa sane congruos sermo tibi.
PAL. Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?
dicas uxorem tibi necessum ducere;
cognatos persuadere, amicos cogere.
PYRG.
Itan tu censes? PAL. Quid ego ni ita censeam?
PYRG. Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim
speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.
PAL. Tu modo istuc cura quod agis. PYRG. Curatum
id quidemst.
quin si voluntate nolet, vi extrudam foras.
PAL. Istuc cave faxis; quin potius per gratiam
bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato,
aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.
PYRG. Cupio hercle.
PAL. Credo te facile impetrassere.
sed abi intro. noli stare. PYRG. Tibi sum oboediens.--
PAL. Numquid videtur demutare alio atque uti
dixi esse vobis dudum hunc moechum militem?
nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut
ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter,
satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?
nam quos videre exoptabam me maxume,
una exeuntis video hinc e proxumo.