Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Miles Gloriosus IntraText CT - Text |
PYRG. Quod volui ut
volui impetravi, per amicitiam et gratiam,
a Philocomasio. PAL. Quid tam intus fuisse te dicam diu?
PYRG. Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.
PAL. Quid iam? PYRG. Ut multa verba feci, ut lenta
materies fuit.
verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi
quae voluit, quae postulavit; <te> quoque <ei> dono
dedi.
PAL. Etiam me? quo modo ego vivam sine te? PYRG.
Age, animo bono <es>,
eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo
impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;
verum oppressit. PAL. Deos sperabo teque. postremo tamen
etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo,
saltem id volup est, quom ex virtute formae evenit tibi
mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
PYRG. Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias
dabo,
si impetras. PAL. Reddam impetratum. PYRG. At
gestio. PAL. At modice decet:
moderare animo, ne sis cupidus. sed eccam ipsam, egreditur
foras.