Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Miles Gloriosus IntraText CT - Text |
MILPH. Era, eccum
praesto militem. ACR. Ubi est? MILPH. Ad laevam. ACR.
Video.
MILPH.
Aspicito limis [oculis], ne ille nos se sentiat videre.
ACR. Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris
fieri.
MILPH.
Tuomst principium. ACR. Obsecro, tute ipsum convenisti?
ne parce vocem, ut audiat. MILPH. Cum ipso pol sum
locuta,
placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu [ut
volui].
PYRG. Audin quae loquitur? PAL. Audio. quam laeta
est, quia ted adiit.
ACR. O, fortunata mulier es. PYRG. Ut amari
videor. PAL. Dignus.
ACR. Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque
exorasse;
per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.
MILPH. Namque edepol vix fuit copia adeundi atque
impetrandi.
PAL.
Ut tu inclitus apud mulieres. PYRG. Patiar, quando ita Venus volt.
ACR. Veneri pol habeo gratiam, eandemque et oro et
quaeso,
ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso
benignusque erga me <ut> siet, quod cupiam ne gravetur.
MILPH. Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi
expetessunt:
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
ACR. Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,
ne oculi eius sententiam mutent, ubi viderit me,
atque eius elegantia meam extemplo speciem spernat.
MILPH.
Non faciet, bonum animum habe. PYRG. Ut ipsa se contemnit.
ACR. Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam
exsuperet.
MILPH. Istuc curavi, ut opinione illius pulchrior sis.
ACR. Si pol me
nolet ducere uxorem, genua amplectar
atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,
consciscam letum: vivere sine illo scio me non posse.
PYRG. Prohibendam mortem mulieri video. adibon? PAL.
Minime;
nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:
sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet
sine: perdere istam gloriam vis, quam habes? cave sis faxis.
nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus,
tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier se ut amaret.
ACR. Eo intro, aut tu illum huc evoca foras, mea
Milphidippa.
MILPH. Immo opperiamur, dum exeat aliquis. ACR. Durare nequeo,
quin eam intro. MILPH. Occlusae sunt foris. ACR.
Exfringam. MILPH. Sana
non es.
ACR. Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac
formam,
per amorem si quid fecero, clementi animo ignoscet.
PAL.
Ut, quaeso, amore perditast tuo misera. PYRG. Mutuom fit.
PAL. Tace, ne audiat. MILPH. Quid astitisti
obstupida? cur non pultas?
ACR. Quia non est intus quem ego volo. MILPH. Qui
scis? ACR. Scio pol ego, olfacio;
nam odore nasum sentiat, si intus sit. PAL. Hariolatur.
PYRG. Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut
divinaret.
ACR. Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet
profecto.
PYRG. Naso pol iam haec quidem plus videt quam oculis. PAL.
Caeca amore est.
ACR. Tene me obsecro. MILPH. Quor? ACR. Ne
cadam. MILPH. Quid ita?
ACR. Quia stare
nequeo,ita animus per oculos meos <meus> defit. MILPH. Militem pol
tu aspexisti. ACR. Ita. MILPH. Non video. ubi est?
ACR. Videres pol, si amares.
MILPH. Non edepol
tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.
PAL.
Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.
PYRG. Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum
Veneris.
ACR. Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere. PYRG.
Ut me veretur.
PAL. Illa ad nos pergit. MILPH. Vos volo. PYRG.
Et nos te. MILPH. Ut iussisti,
eram meam eduxi foras. PYRG. Video. MILPH. Iube
ergo adire.
PYRG. Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando
orasti.
MILPH. Verbum edepol facere non potis, si accesserit
prope ad te.
dum
te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
PYRG. Levandum morbum mulieri video. MILPH. Ut
tremit atque extimuit,
postquam te aspexit. PYRG. Viri quoque armati idem istuc
faciunt,
ne tu mirere eius mulierem. sed quid <illa> volt me
facere?
MILPH.
Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.
PYRG. Egon ad illam eam, quae nupta sit? vir eius me
deprehendat.
MILPH. Quin tua causa exegit virum ab se. PYRG. Qui id facere potuit?
MILPH. Quia aedis dotalis huius sunt. PYRG. Itane?
MILPH. Ita pol..
PYRG. Iube domum ire.iam ego illi ero. MILPH. Vide
ne sies in exspectatione,
ne illam animi excrucies. PYRG. Non ero profecto.
abite. MILPH. Abimus.--
PYRG. Sed quid ego video? PAL. Quid vides? PYRG.
Nescio quis eccum incedit
ornatu quidem thalassico. PAL. It ad nos, volt te
profecto.
nauclerus hic quidem est. PYRG. Videlicet accersit hanc
iam. PAL. Credo.