Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Miles Gloriosus IntraText CT - Text |
PLEUS.
Alium alio pacto propter amorem ni sciam
fecisse multa nequiter, verear magis
me amoris causa hoc ornatu incedere.
verum quom multos multa admisse acceperim
inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:
mitto iam, ut occidi Achilles civis passus est--
sed eccum Palaestrionem, stat cum milite:
oratio alio mihi demutandast mea.
mulier profecto natast ex ipsa Mora;
nam quaevis alia quae morast aeque, mora
minor ea videtur quam quae propter mulieremst.
hoc adeo fieri credo consuetudine.
nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores
pultabo. heus, ecquis hic est? PAL. Adulescens, quid est?
quid vis? quid pultas? PLEUS. Philocomasium quaerito.
a matre illius venio. si iturast, eat.
omnis moratur: navim cupimus solvere.
PYRG. Iam dudum res paratast. i, Palaestrio,
aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia
duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
omnia conposita sunt quae donavi: auferat.
PAL. Eo.--PLEUS. Quaeso hercle propera. PYRG.
Non morabitur.
quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?
PLEUS. Habeo equidem hercle oculum. PYRG. At
laevom dico. PLEUS. Eloquar.
maris causa hercle hoc ego oculo utor minus,
nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.
sed nimis morantur me diu. PYRG. Eccos exeunt.