Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Poenulus IntraText CT - Text |
AGOR. quid nunc mi es
auctor, Milphio? MIL. Ut me verberes
atque auctionem facias: nam impunissume
tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet.
AGOR.
Quid iam? MIL. Maiorem partem in ore habitas meo.
AGOR.
Supersede istis verbis. MIL. Quid nunc vis tibi?
AGOR. Trecentos Philippos Collybisco vilico
dedi dudum, prius quam me evocavisti foras.
nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram
perque hanc sororem laevam perque oculos tuos
[perque meos amores perque Adelphasium meam]
perque tuam libertatem -- MIL. Em nunc nihil
opsecras.
AGOR. Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,
fac quod facturum te esse promisti mihi,
ut ego hunc lenonem perdam. MIL. Perfacile id quidemst.
i, adduce testis tecum; ego intus interim
iam et ornamentis meis et sycophantiis
tuom exornabo vilicum. propera atque abi.
AGOR. Fugio. MIL. Meum est istuc magis officium
quam tuom.
AGOR.
Egone egone, si istuc lepide ecfexis -- MIL. I modo.
AGOR. Ut non ego te hodie -- MIL. Abi modo. AGOR.
Emittam manu --
MIL. I modo. AGOR. Non hercle meream. MIL.
Oh -- AGOR. Vah -- MIL. Abi modo.
AGOR. Quantum Acheruntest mortuorum. MIL. Etiamne abis?
AGOR. Neque quantum aquaist in mari. MIL. Abiturun es?
AGOR. Neque nubes omnes quantumst. MIL. Pergin
pergere?
AGOR. Neque stellae in caelo. MIL. Pergin auris
tundere?
AGOR. Neque hoc neque illud neque-- enim vero serio --
neque -- hercle vero-- quid opust verbis? quippini?
quod uno verbo -- dicere hic quidvis licet,
neque -- hercle vero serio, scin quomodo?
ita me di amabunt, vin bona dicam fide,
quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter,
scin quam videtur? credin quod ego fabuler?
MIL. Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;
nam isti quidem hercle orationi Oedipo
opust coniectore, qui Sphingi interpres fuit.--
AGOR. Illic hinc iratus abiit. nunc mihi cautio
est,
ne meamet culpa meo amori obiexim moram.
ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet
me oboedientem esse servo liberum.--