Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Poenulus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS SECUNDUS

 

Scaena prima. Lycus-Antamonides.

 

LYCUS Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem
leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam 
quive ullum turis granum sacruficaverit.
nam ego hodie infelix dis meis iratissumis
sex immolavi agnos, nec potui tamen
propitiam Venerem facere uti esset mihi.
quoniam litare nequeo, abii illim ilico 
iratus, votui exta prosicarier;
[neque ea poricere volui, quoniam non bona
haruspex dixit: deam esse indignam credidi.]
eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.
quando id quod sat erat satis habere noluit,
ego pausam feci. sic ago, sic me decet.
ego faxo posthac di deaeque ceteri 
contentiores mage erunt atque avidi minus,
quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.
condigne haruspex, non homo trioboli,
omnibus in extis aibat portendi mihi
malum damnumque et deos esse iratos mihi. 
quid ei divini aut humani aequomst credere?
mina mihi argenti dono postilla datast.
sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo,
qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium?
sed eccum incedit. ANTAMONIDES Ita ut occepi dicere
lenulle, de illa pugna Pentetronica,
quom sexaginta milia hominum uno die
volaticorum manibus occidi meis.
LYC. Volaticorum hominum? ANTAM. Ita dico quidem.
LYC. An, opsecro, usquam sunt homines volatici
ANTAM. Fuere. verum ego interfeci. LYC. Quo modo
potuisti? ANTAM. Dicam. viscum legioni dedi
fundasque; eo praesternebant folia farferi.
LYC. Quoi rei? ANTAM. Ad fundas viscus ne adhaeresceret.
LYC. Perge. optume hercle perieras. quid postea? 
ANTAM. In fundas visci indebant grandiculos globos,
eo illos volantis iussi funditarier.
quid multa verba? quemquem visco offenderant,
tam crebri ad terram
accidebant quam pira.
ut quisque acciderat, eum necabam ilico 
per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem.
LYC. Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter
faciat ut semper sacruficem nec umquam litem.
ANTAM. An mi haec non credis? LYC. Credo, ut mi aequomst credier
age eamus intro. LYC. Dum exta referuntur, volo
narrare tibi etiam unam pugnam. LYC. Nil moror.
ANTAM. Ausculta. LYC. Non hercle auscultabo. ANTAM. Quo modo?
colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput,
nisi aut auscultas aut is in malam crucem
LYC. Malam crucem ibo potius. ANTAM. Certumnest tibi?
LYC. Certum. ANTAM. Tum tu igitur die bono Aphrodisiis
addice tuam mihi meretricem minusculam.
LYC. Ita res divina mihi fuit: res serias
omnis extollo ex hoc die in alium diem
ANTAM. Profestos festos habeam decretum est mihi.
LYC. Nunc hinc eamus intro. sequere hac me.-- ANTAM. Seqor.
in hunc diem iam tuos sum mercennarius.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License