Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Poenulus IntraText CT - Text |
MILPHIO
Iam tenes praecepta in corde? COLLYBISCUS Pulchre. MIL. Vide sis
calleas.
COLL. Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque
non sinam.
MIL. Fac modo ut
condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam.
COLL. Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut
comici.
MIL. Probus homost. AGOR. Adeamus propius. MIL.
Adsunt testes? AGOR. Tot quidem.
MIL. Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem
idoneos.
nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri;
ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius.
hodie
iuris coctiores non sunt qui lites creant,
quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt.
ADV. Di te perdant. MIL. Vos quidem hercle -- cum
eo cum quiqui tamen
et bene et benigne facitis, quom ero amanti operam datis.
sed
isti iam sciunt, negoti quid sit? AGOR. Omne in ordine.
MIL. Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem
Lycum
novistis? ADV. Facile. COLL. At pol ego eum, qua
sit facie, nescio.
eum mihi volo demonstretis hominem. ADV. Nos curabimus.
satis praeceptumst. AGOR. Hic trecentos nummos numeratos
habet.
ADV. Ergo nos inspicere oportet istuc aurum,
Agorastocles,
ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio.
COLL. Agite, inspicite. ADV. Aurum est profecto
hoc, spectatores, comicum:
macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves;
verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus.
COLL. Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus. ADV.
Scilicet,
et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris,
liberum ut commostraremus tibi locum et voluptarium,
ubi ames, potes, pergraecere. COLL. Eu, edepol mortales malos.
AGOR. Ego enim docui. MIL. Quis te porro? COLL.
Agite intro abite, Agorastocles,
ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae
praepedimentum obiciatur. ADV. Hic homo sapienter sapit.
facite quod iubet. AGOR. Abeamus. sed vos -- ADV.
Satis dictumst. abi.
AGOR. Abeo. ADV.
Quaeso, di immortales, quin abis? AGOR. Abeo.-- ADV. Sapis.
COLL. St,
tace. ADV. Quid est? COLL. Fores hae fecerunt
magnum flagitium modo.
ADV. Quid <id> est flagiti? COLL. Crepuerunt clare. ADV.
Di te perduint.
pone nos recede. COLL. Fiat. ADV. Nos priores
ibimus.
COLL. Faciunt scurrae quod consuerunt: pone sese homines
locant.
ADV. Illic homo est, qui egreditur, leno. C. Bonus
est, nam similis malist.
iam nunc ego illi egredienti sanguinem exsugam procul.