Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Poenulus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quarta. Agorastocles-Collybiscus-Lycus-Advocati.

 

AGORASTOCLES Quid est? quid voltis, testes? ADV. Specta ad dexteram.
tuos servos aurum ipsi lenoni dabit.
COLL. Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei
trecenti nummi, qui vocantur Philippei.
hinc me procura; propere hosce apsumi volo
LYC. Edepol fecisti prodigum promum tibi.
age, eamus intro. COLL. Te sequor. LYC. Age, age, ambula,
ibi, quae reliqua, alia fabulabimur.
COLL. Eadem narrabo tibi res Spartiaticas.
LYC. Quin sequere me ergo.-- COLL. Abduc intro. addictum tenes.-- 
AGOR. Quid nunc mi auctores estis? ADV. Ut frugi sies.
AGOR. Quid si animus esse non sinit? ADV. Esto ut sinit.
AGOR. Vidistis, leno quom aurum accepit? ADV. Vidimus.
AGOR. Eum vos meum esse servom scitis? ADV. Scivimus.
AGOR. Rem adversus populi saepe leges? ADV. Scivimus
AGOR. Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,
mox quom ad praetorem usus veniet. ADV. Meminimus.
AGOR. Quid si recenti re aedis pultem? ADV. Censeo.
AGOR. Si pultem, non recludet? ADV. Panem frangito.
AGOR. Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem
meus servos ad eum veneritne? ADV. Quippini?
[AGOR. Cum auri ducentis nummis Philippis? ADV. Quippini?
AGOR. Ibi extemplo leno errabit. ADV. Qua de re? AGOR. Rogas?
quia centum nummis minus dicetur. ADV. Bene putas.
AGOR. Alium censebit quaeritari. ADV. Scilicet.] 
AGOR. Extemplo denegabit. ADV. Iuratus quidem.
AGOR. Homo furti sese adstringet. ADV. Hau dubium id quidemst.
AGOR. Quantum quantum ad eum erit delatum. ADV. Quippini?
AGOR. Diespiter vos perduit. ADV. Te quippini?
AGOR. Ibo et pultabo ianuam iam. ADV. Quippini
AGOR. Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.
foras egrediri video lenonem Lycum.
adeste quaeso. ADV. Quippini?  si voles
operire capita, ne nos leno noverit,
qui illi malae rei tantae fuimus inlices




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License