Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Poenulus IntraText CT - Text |
AGORASTOCLES
Ain tu tibi dixe Syncerastum, Milphio,
eas esse ingenuas ambas surrupticias
Carthaginiensis? MILPHIO Aio, et, si frugi esse vis,
eas liberali iam adseres causa manu.
nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati
servire ante oculos, domi quae fuerint liberae.
HAN. Pro di immortales, opsecro vostram fidem,
quam orationem hanc aures dulcem devorant.
creta est profecto horum hominum oratio,
ut mi apsterserunt omnem sorditudinem.
AGOR. Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.
MIL.
Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?
aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.
AGOR. Incipere multost quam impetrare facilius.
MIL. Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis
advenit?
numnam
in balineis circumductust pallio?
AGOR. Facies quidem edepol Punicast. MIL. Guggast
homo.
servos quidem edepol veteres antiquosque habet.
AGOR. Qui scis? MIL. Viden homines sarcinatos consequi?
atque ut opinor digitos in manibus non habent.
AGOR. Quid iam? MIL. Quia incedunt cum anulatis
auribus.
HAN. Adibo hosce atque appellabo Punice.
si respondebunt, Punice pergam loqui;
si non, tum ad horum mores linguam vertero.
MIL. Quid ais tu? ecquid commeministi Punice?
AGOR. Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi,
qui illim sexennis perierim Carthagine?
HAN. Pro di
immortales, plurumi ad illum modum
periere pueri liberi Carthagine.
MIL.
Quid ais tu? AGOR. Quid vis? MIL. Vin appellem hunc Punice?
AGOR. An scis? MIL. Nullus me est hodie Poenus
Poenior.
AGOR. Adi atque appella, quid velit, quid venerit,
qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.
MIL. Avo. quoiates estis aut quo ex oppido?
HAN.
Anno byn mytthymballe udradait annech.
AGOR. Quid ait? MIL. Hannonem se esse ait Carthagine,
Carthaginiensis Mytthumbalis filium.
HAN. Avo. MIL.
Salutat. HAN. Donni. MIL. Doni volt tibi
dare hic nescio quid. audin pollicitarier?
AGOR. Saluta hunc rursus Punice verbis meis.
MIL. Avo donni inquit hic tibi verbis suis.
HAN.
Me har bocca. MIL. Istuc tibi sit potius quam mihi.
AGOR. Quid ait? MIL. Miseram esse praedicat buccam
sibi.
fortasse medicos nos esse arbitrarier.
AGOR. Si
<ita> est, nega esse; nolo ego errare hospitem.
MIL. Audin tu? HAN. Rufeyn nyccho issam. AGOR.
Sic volo
profecto vera cuncta huic expedirier.
roga numquid opus sit. MIL. Tu qui zonam non habes,
quid in hanc venistis urbem aut quid quaeritis?
HAN. Muphursa. ANTAM. Quid ait? HAN.
Mivulec hianna. ANTAM. Quid venit?
MIL. Non audis? mures Africanos praedicat
in pompam ludis dare se velle aedilibus.
HAN. Lech lachanna nilimniichto. AGOR. Quid nunc
ait?
MIL.
Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces:
nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant.
AGOR.
Mercator credo est. HAN. Assam. MIL. Arvinam quidem.
HAN. Palu mirga detha. AGOR. Milphio, quid nunc
ait?
MIL.
Palas vendundas sibi ait et mergas datas,
ad messim credo, nisi quid tu aliud sapis.
[ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.]
AGOR. Quid istuc ad me? MIL. Certiorem te esse
volt,
ne quid clam furtim se accepisse censeas.
HAN.
Mufonnim siccoratim. MIL. Hem, cave sis feceris
quod hic te orat. AGOR. Quid ait aut quid orat? expedi.
MIL. Sub cratim ut iubeas se supponi atque eo
lapides imponi multos, ut sese neces.
HAN.
Gunebbal samem lyryla. AGOR. Narra, quid est?
quid
ait? MIL. Non hercle nunc quidem quicquam scio.
HANN. At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.
servom hercle te esse oportet et nequam et malum,
hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.
MIL. At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,
qui huc advenisti nos captatum, migdilix,
bisulci lingua quasi proserpens bestia.
AGOR.
Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.
maledicere
huic tu temperabis, si sapis.
meis consanguineis nolo te iniuste loqui.
Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.
HAN. O mi popularis, salve. AGOR. Et tu edepol,
quisquis es.
et si quid opus est, quaeso, dic atque impera
popularitatis causa. HAN. Habeo gratiam.
[verum ego hic hospitium habeo: Antidamae filium
quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.]
sed
ecquem adulescentem tu hic novisti Agorastoclem?
AGOR. Siquidem Antidamai quaeris adoptaticium,
ego sum ipsus quem tu quaeris. HAN. Hem, quid ego audio?
AGOR. Antidamae gnatum me esse. HAN. Si itast,
tesseram
conferre si vis hospitalem, eccam attuli.
AGOR. Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.
HAN. O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater
patritus ergo hospes Antidamas fuit.
haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
AGOR. Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.
nam haud repudio hospitium neque Carthaginem,
unde sum oriundus. HAN. Di dent tibi omnes quae
velis.
quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini
gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.
AGOR. Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos
emit, et is me sibi adoptavit filium.
HAN. Demarcho item ipse fuit adoptaticius.
sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi,
ecquid meministi tuom parentum nomina,
patris atque matris? AGOR. Memini. HAN. Memoradum mihi,
si novi forte aut si sunt cognati mihi.
AGOR. Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater.
HAN. Patrem atque matrem viverent vellem tibi.
AGOR.
An mortui sunt? HAN. Factum, quod aegre tuli.
nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;
pater tuos, is erat frater patruelis meus,
et is me heredem fecit, quom suom obiit diem,
quo me privatum aegre patior mortuo.
sed si ita est, ut tu sis Iahonis filius,
signum esse oportet in manu laeva tibi,
ludenti puero quod memordit simia.
ostende, inspiciam. <AGOR. Em ostendo.> HAN.
Aperi. audi atque ades:
* * *
AGOR. Mi patrue, salve. HAN. Et tu salve,
Agorastocles.
iterum mihi gnatus videor, quom te repperi.
MIL. Pol istam rem vobis bene evenisse gaudeo.
sed te moneri num nevis? HAN. Sane volo.
MIL. Paterna oportet filio reddi bona.
aequomst habere hunc bona quae possedit pater.
HAN. Haud postulo aliter: restituentur omnia;
suam sibi rem salvam sistam, si illo advenerit.
MIL.
Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.
HAN. Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat.
MIL. Festivom facinus venit mi in mentem modo.
HAN. Quid id est? MIL. Tua opus est opera. HAN. Dic mihi quid
lubet:
profecto uteris, ut voles, operam meam.
quid
est negoti? MIL. Potin tu fieri subdolus?
HAN. Inimico possum, amico insipientia est.
MIL. Inimicus hercle est huius. HAN. Male faxim
lubens.
MIL. Amat ab lenone hic. HAN. Facere sapienter
puto.
MIL. Leno hic habitat vicinus. HAN. Male faxim
lubens.
MIL. Ei duae puellae sunt meretrices servolae
sorores: earum hic alteram efflictim perit,
neque eam incestavit umquam. HAN. Acerba amatiost.
MIL. Hunc leno ludificatur. HAN. Suom quaestum
colit.
MIL. Hic illi malam rem dare volt. HAN. Frugist,
si id facit.
MIL. Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo,
ut te allegemus, filias dicas tuas
surruptasque esse parvolas Carthagine ***
manu liberali causa ambas adseras,
quasi filiae tuae sint. iamne intellegis?
HAN. Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae
cum nutrice una sunt surruptae parvolae.
MIL. Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi
placet.
HAN. Pol magis quam vellem. MIL. Eu hercle
mortalem catum,
*** malum crudumque, estolidum et subdolum.
ut adflet, quo illud gestu faciat facilius.
me
quoque dolis iam superat architectonem.
HAN. Sed earum
nutrix qua sit facie, mi expedi.
MIL. Statura hau magna, corpore aquilost. HAN.
Ipsa east.
MIL. Specie venusta, ore atque oculis pernigris.
HAN. Formam quidem hercle verbis depinxti probe.
MIL.
Vin eam videre? HAN. Filias malo meas.
sed i atque evoca illam; si eae meae sunt filiae,
si illarum est nutrix, me continuo noverit.
MIL.
Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat
foras Giddeneni. est qui illam conventam esse volt.