Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Poenulus IntraText CT - Text |
AGOR. Quam rem agis,
miles? qui lubet patruo meo
loqui inclementer? ne mirere, mulieres
quod eum secuntur: modo cognovit filias
suas esse hasce ambas. LYCUS Hem, quod verbum aures meas
tetigit? nunc perii. ANTAM. Unde haec perierunt domo?
AGOR.
Carthaginienses sunt. LYC. At ego sum perditus.
illuc ego metui semper, ne cognosceret
eas aliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi,
periere, opinor, duodeviginti minae,
qui hasce emi. AGOR. Et tute ipse periisti, Lyce.
HAN. Quis hic est? AGOR. Utrumvis est, vel leno
vel Lycus.
in servitute hic filias habuit tuas,
et mi auri fur est. HAN. Bellum hominem, quem noveris.
ANTAM. Leno, rapacem te esse semper credidi,
verum etiam furacem qui norunt magis.
LYC. Accedam. per ego tua te genua obsecro
et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:
quando boni estis, ut bonos facere addecet
faciatis, vestro subveniatis supplici.
iam pridem equidem istas scivi esse liberas
et exspectabam, si qui eas assereret manu.
nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom
reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,
me malitiose nil fecisse, Agorastocles.
AGOR. Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam.
omitte genua. LYC. Mitto, si ita sententia est.
ANTAM. Heus tu leno. LYC. Quid lenonem vis inter
negotium?
ANTAM. Ut minam mi argenti reddas, prius quam in nervom
abducere.
LYC. Di meliora faxint. ANTAM. Sic est: hodie
cenabis toris.
aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul.
HAN.
Quid me <in> hac re facere deceat, egomet mecum cogito.
si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido,
quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient.
ADELPHAN. Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit
pessumo, obsecro.
ANTER. Ausculta sorori. abi, diiunge inimicitias cum
improbo.
HAN. Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut
pereas scio,
non experiar tecum. AGOR. Neque ego; si aurum mihi reddes meum,
leno, quando ex nervo emissus -- compingare in carcerem.
LYC. Iamne autem ut soles? ANTAM. Ego, Poene, tibi
me purgatum volo.
si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam,
id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias,
ita me di ament <ut> mihi volup est. HAN. Ignosco
et credo tibi.
ANTAM. Leno, tu autem amicam mihi des facito aut [auri]
mihi reddas minam.
LYC. Vin tibicinam meam habere? ANTAM. Nil moror
tibicinam;
nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient.
LYC.
Dabo quae placeat. ANTAM. Cura. LYC. Aurum cras ad te referam
tuom.
AGOR. Facito in memoria habeas. LYC. Miles,
sequere me.-- ANTAM. Ego vero sequor.--
AGOR. Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas
Carthaginem?
nam tecum mi una ire certum est. HAN. Ubi primum potero,
ilico.
AGOR. Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas
dies.
HAN. Faciam ita ut vis. AGOR. Age sis, eamus, nos
curemus. plaudite.