Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Rudens

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Palestra

 

PAL. Nimio hominum fortunae minus miserae memorantur,
*** experiundo iis datur acerbum.
*** hoc deo complacitumst, me hoc ornatu ornatam in incertas
regiones timidam eiectam.
hancine ego ad rem natam <esse me> miseram memorabo?
hancine ego partem capio ob pietatem praecipuam?
nam hoc mi haud laborist, laborem hunc potiri,
si erga parentem aut deos me impiavi;
sed id si parate curavi ut caverem,
tum hoc mi indecore, inique, inmodeste
datis, di; nam quid habebunt sibi signi impii posthac,
si ad hunc modum est innoxiis honor apud vos?
nam me si sciam <in vos> fecisse aut parentis
sceleste, minus me miserer;
sed erile scelus me sollicitat, eius me impietas male habet.
is navem atque omnia perdidit in mari:
haec bonorum eius sunt reliquiae; etiam quae simul
vecta mecum in scaphast, excidit. ego nunc sola sum.
quae mihi si foret salva saltem, labor
lenior esset hic mi eius opera.
nunc quam spem aut opem aut consili quid capessam?
ita hic sola solis locis compotita sum.
hic saxa sunt, hic mare sonat,
neque quisquam homo mihi obviam venit.
hoc quod induta sum, summae opes oppido,
nec cibo nec loco tecta quo sim scio:
quae mihist spes, qua me vivere velim?
nec loci gnara sum, nec vidi aut hic fui.
saltem aliquem velim qui mihi ex his locis
aut viam aut semitam monstret, ita nunc
hac an illac eam, incerta sum consili;
nec prope usquam hic quidem cultum agrum conspicor.
algor, error, pavor, me omnia tenent.
haec parentes mei haud scitis miseri,
me nunc miseram esse ita uti sum.
libera ego prognata fui maxume, nequiquam fui.
nunc qui minus servio, quam si serva forem nata?
neque quicquam umquam illis profuit qui me sibi eduxerunt.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License