Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Rudens

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quarta. Ampelisca-Palaestra

 

AMP. Quid mihi meliust, quid magis in remst, quam a corpore vitam ut secludam?
ita male vivo atque ita mihi multae in pectore sunt curae exanimales.
ita res se habent: vitae hau parco, perdidi spem qua me oblectabam.
omnia iam circumcursavi atque omnibus latebris perreptavi
quaerere conservam, voce oculis auribus ut pervestigarem.
neque eam usquam invenio neque quo eam neque qua quaeram consultumst,
neque quem rogitem responsorem quemquam interea convenio,
neque magis solae terrae solae sunt quam haec loca atque hae regiones;
neque si vivit, eam viva umquam quin inveniam desistam.
PAL. Quoianam vox mihi prope hic sonat?
AMP. Pertimui, quis hic loquitur prope?
PAL. Spes bona, obsecro, subventa mihi,
exime ex hoc miseram metu.
AMP. Certo vox muliebris auris tetigit meas.
PAL. Mulier est, muliebris vox mi ad auris venit.
num Ampelisca obsecro est? AMP. Ten, Palaestra, audio?
PAL. Quin voco, ut me audiat, nomine illam suo?
Ampelisca. AMP. Hem quis est? PAL. Ego, Palaestra ***
AMP. Dic ubi es? PAL. Pol ego nunc in malis plurimis.
AMP. Socia sum, nec minor pars meast quam tua.
sed videre expeto te. PAL. Mihi es aemula.
AMP. Consequamur gradu vocem. ubi es? PAL. Ecce me.
accede ad me atque adi contra. AMP. Fit sedulo.
PAL. Cedo manum. AMP. Accipe. PAL. Dic, vivisne? obsecro.
AMP. Tu facis me quidem ut vivere nunc velim,
quom mihi te licet tangere. ut vix mihi
credo ego hoc, te tenere. obsecro, amplectere,
spes mea. ut me omnium iam laborum levas.
PAL. Occupas praeloqui quae mea oratiost.
nunc abire hinc decet nos. AMP. Quo, amabo, ibimus?
PAL. Litus hoc persequamur. AMP. Sequor quo lubet.
sicine hic cum uvida veste grassabimur?
PAL. Hoc quod est, id necessarium est perpeti.
sed quid hoc, obsecro, est? AMP. Quid? PAL. Viden, amabo,
fanum [videsne] hoc? AMP. Ubi est? PAL. Ad dexteram.
AMP. Video decorum dis locum viderier.
PAL. Haud longe abesse oportet homines hinc, ita hic lepidust locus.
<quisquis> est deus, veneror ut nos ex hac aerumna eximat,
miseras inopis aerumnosas ut aliquo auxilio adiuvet.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License