Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Rudens

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quinta. Ptolemocratia-Palaestra-Ampelisca

 

PTOL. Qui sunt qui a patrona preces mea expetessunt?
nam vox me precantum huc foras excitavit.
bonam atque obsequentem deam atque haud gravatam
patronam exsequontur benignamque multum.
PAL. Iubemus te salvere, mater. PTOL. Salvete,
puellae. sed unde
vos ire [cum uvida veste] dicam, obsecro, tam maestiter vestitas?
PAL. Ilico hinc imus, haud longule ex hoc loco;
verum longe hinc abest unde advectae huc sumus.
PTOL. Nempe equo ligneo per vias caerulas
estis vectae? PAL. Admodum. PTOL. Ergo aequius vos erat
candidatas venire hostiatasque. ad hoc
fanum ad istunc modum non veniri solet.
PAL. Quaene eiectae e mari simus ambae, obsecro,
unde nos hostias agere voluisti huc?
nunc tibi amplectimur genua egentes opum,
quae in locis nesciis nescia spe sumus,
ut tuo recipias tecto servesque nos
miseriarumque te ambarum uti misereat,
quibus nec locust ullus nec spes parata,
neque hoc amplius, [quam] quod vides, nobis quicquamst.
PTOL. Manus mihi date, exurgite a genibus ambae.
misericordior nulla me est feminarum.
sed haec pauperes res sunt inopesque, puellae:
egomet <meam> vix vitam colo; Veneri cibo meo servio.
AMP. Veneris fanum, obsecro, hoc est?
PTOL. Fateor. ego huius fani sacerdos clueo.
verum, quidquid est, comiter fiet a me,
quo nunc copia valebit.
ite hac mecum. PAL. Amice benigneque honorem,
mater, nostrum habes.-- PTOL. Oportet.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License