Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Aulularia IntraText CT - Text |
EUCL. Ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis
omnibus,
meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.
ecquid audis? vascula
intus pure propera atque elue:
filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
STAPH.
Di bene vortant. verum
ecastor non potest, subitum est nimis.
EUCL. Tace atque abi. curata fac sint cum
a foro redeam domum;
atque aedis occlude; iam ego hic adero. STAPH.
Quid ego nunc agam?
nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,
nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
ibo intro, ut erus quae imperavit
facta, cum veniat, sient.
nam ecastor malum maerore metuo ne
mixtum bibam.--