Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Rudens IntraText CT - Text |
SCEP.
Quis est qui nostris tam proterve foribus facit iniuriam?
AMP. Ego sum. SCEP. Hem, quid hoc boni est? eu
edepol specie lepida mulierem.
AMP. Salve, adulescens. SCEP. Et tu multum
salveto, adulescentula.
AMP. Ad vos venio. SCEP. Accipiam hospitio, si mox
venies ***
item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te manem ***
sed quid ais, mea lepida, hilara? AMP. Aha, nimium
familiariter
me attrectas. SCEP. Pro di immortales, Veneris effigia
haec quidem est.
ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus cuius modi,
subvolturium -- illud quidem, subaquilum volui dicere.
vel papillae cuius modi, tum quae indoles in saviost.
AMP. Non ego sum pollucta pago. potin ut me abstineas
manum?
SCEP. Non licet saltem sic placide bellam belle tangere?
AMP. Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae
dabo;
nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, vel tu mi aias vel neges.
SCEP. Quid nunc vis? AMP. Sapienti ornatus quid
velim indicium facit.
SCEP. Meus quoque hic sapienti ornatus quid velim
indicium facit.
AMP. Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a
vobis.
SCEP. At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non
feres.
nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus.
nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest.
AMP. Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti
commodat?
SCEP. Cur tu operam gravare mihi quam civis civi
commodat?
AMP. Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam
omnia.
SCEP. Eugepae, salvos sum, haec iam me suam voluptatem
vocat.
dabitur tibi aqua, ne nequiquam me ames. cedo mi urnam. AMP.
Cape.
propera, amabo, efferre. SCEP. Manta, iam hic ero,
voluptas mea.--
AMP. Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu?
ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare.
sed quid ego misera video procul in litore?
***
meum
erum lenonem Siciliensemque hospitem,
quos periisse ambos misera censebam in mari.
iam illud mali plus nobis vivit quam ratae.
sed
quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec
Palaestrae, in aram ut confugiamus prius quam huc
scelestus leno veniat nosque hic opprimat?
confugiam huc, ita res suppetit subit ***