Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Rudens IntraText CT - Text |
LABR.
Qui homo sese miserum et mendicum volet,
Neptuno credat sese atque aetatem suam:
nam si quis cum eo quid rei commiscuit,
ad hoc exemplum amittit ornatum domum.
edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem
voluisti in navem cum Hercule una imponere.
sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit?
atque eccum incedit. CHARM. Quo malum properas, Labrax?
nam equidem te nequeo consequi tam strenue.
LABR. Utinam te prius quam oculis vidissem meis,
malo cruciatu in Sicilia perbiteres,
quem propter hoc mihi optigit misero mali.
CHARM.
Utinam, quom in aedis me ad te adduxisti <tuas>,
in carcere illo potius cubuissem die.
deosque
immortales quaeso, dum vivas uti
omnes tui similes hospites habeas tibi.
LABR. Malam fortunam in aedis te adduxi meas.
quid mihi scelesto tibi erat auscultatio,
quidve hinc abitio quidve in navem inscensio?
ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit.
CHARM. Pol minime miror, navis si fractast tibi,
scelus te et sceleste parta quae vexit bona.
LABR. Pessum dedisti me blandimentis tuis.
CHARM. Scelestiorem cenam cenavi tuam,
quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.
LABR.
Perii, animo male fit. contine quaeso caput.
CHARM. Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas.
LABR. Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?
CHARM. Piscibus in
alto, credo, praebent pabulum.
LABR. Mendicitatem mi optulisti opera tua,
dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.
CHARM. Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,
qui te ex insulso salsum feci opera mea.
LABR. Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?
CHARM. Eas. easque res agebam commodum.
LABR.
Eheu, quis vivit me mortalis miserior?
CHARM.
Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax.
LABR. Qui? CHAR. Quia ego indignus sum, tu dignus qui
sies.
LABR. O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,
qui semper servas gloriam aritudinis.
CHARM. Equidem me ad velitationem exerceo,
nam omnia corusca prae temore fabulor.
LABR. Edepol, Neptune, es balineator frigidus:
cum vestimentis postquam aps te abii, algeo.
CHARM. Ne thermipolium quidem ullum instruit,
ita salsam praehibet potionem et frigidam.
LABR. Ut fortunati sunt fabri ferrarii,
qui apud carbones adsident: semper calent.
CHARM. Utinam fortuna nunc anetina uterer,
ut quom exiissem ex aqua, arerem tamen.
LABR. Quid si
aliquo ad ludos me pro manduco locem?
CHARM. Quapropter? LABR. Quia pol clare crepito
dentibus.
CHARM. Iure optumo me elavisse arbitror.
LABR. Qui? CHAR. Qui una auderem tecum in navem
ascendere,
qui a fundamento mi usque movisti mare.
LABR. Tibi auscultavi, tu promittebas mihi
illi esse quaestum maximum meretricibus,
ibi me conruere posse aiebas ditias.
CHARM. Iam postulabas te, impurata belua,
totam Siciliam devoraturum insulam?
LABR. Quaenam ballaena meum voravit vidulum,
aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?
CHARM. Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,
quod plenum argenti fuit in sacciperio.
LABR. Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam
et ad hoc misellum pallium. perii oppido.
CHARM. Vel consociare mihi quidem tecum licet:
aequas habemus partes. LABR. Saltem si mihi
mulierculae essent salvae, spes aliquae forent.
nunc si me adulescens Plesidippus viderit,
quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam,
iam is exhibebit hic mihi negotium.
CHARM. Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast,
dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus.