Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Rudens IntraText CT - Text |
SCEP. Quid illuc,
opsecro, negotist quod duae mulierculae
hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent,
nescio quem metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma
se iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari.
LABR.
Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres?
SCEP.
Hic in fano Veneris. LABR. Quot sunt? SCEP. Totidem quot ego et tu sumus.
LABR. Nempe meae? SCEP.
Nempe nescio istuc. LABR. Qua sunt facie?
SCEP. Scitula. vel ego amare utramvis possum, si probe
adpotus siem.
LABR. Nempe puellae? SCEP. Nempe molestus es. i
vise, si lubet.
LABR. Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides.
CHARM. Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt
tamen.
LABR.
Intro rumpam iam huc in Veneris fanum.-- CHARM. In barathrum mavelim.
opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci.
SCEP.
Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est.
CHARM. At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis:
recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi,
dum arescunt mea; in aliquo tibi gratiam referam loco.
SCEP. Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis,
dabo:
eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit.
tu istaec mihi dato: exarescent faxo. CHARM. Eho an te
paenitet,
in mari quod elavi, ni hic in terra iterum eluam?
SCEP. Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim.
tibi ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore.
tu vel suda vel peri algu, vel tu aegrota vel vale.
barbarum hospitem mi in aedis nil moror. sat litiumst.--
CHARM. Iamne abis? venalis illic ductitavit, quisquis
est;
non est misericors. sed quid ego hic asto infelix uvidus?
quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam,
quam potavi praeter animi quam libuit sententiam?
quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare,
itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis;
quid opust verbis? si invitare nos paulisper pergeret,
ibidem obdormissemus: nunc vix vivos amisit domum.
nunc
lenonem quid agat intus visam, convivam meum.—