Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Rudens

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Trachalio-Daemones

 

TRACH. Pro Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem,
agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus,
ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.
vindicate, ne impiorum potior sit pollentia
quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles.
statuite exemplum impudenti, date pudori praemium,
facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere.
currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem,
qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum,
ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae
more antiquo in custodelam suom commiserunt caput,
praetorquete iniuriae prius collum quam ad vos pervenat.
DAEM. Quid istuc est negoti? TRACH. Per ego haec genua te optestor, senex,
quisquis es -- DAEM. Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi
<quod tu>multues. TRACH. Teque oro et quaeso, si speras tibi
hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium
eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem,
atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi,
[DAEM. Sanun es? TRACH. Seu tibi confidis fore multam magudarim]
ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.
DAEM. At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom,
ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam
et tibi eventuram hoc anno uberem messem mali,
ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues.
TRACH. Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia.
DAEM. Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor.
TRACH. Obsecro, hoc praevortere ergo. DAEM. Quid negotist? TRACH. Mulieres
duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,
quibus advorsum ius legesque insignite iniuria hic
facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria
indigne adflictatur. DAEM. Quis homo est tanta confidentia,
qui sacerdotem violare audet? sed eae mulieres
quae sunt? aut quid is iniqui fit? TRACH. Si das operam, eloquar.
Veneris signum sunt amplexae. nunc <homo audacissimus>
eas deripere volt. eas ambas esse oportet <liberas>.
DAEM. Quis istic est qui deos tam parvi pendit? <paucis expedi>.
TRACH. Fraudis sceleris parricidi periuri plenissimus,
legirupa impudens impurus inverecundissimus,
uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem?
DAEM. Edepol infortunio hominem praedicas donabilem.
TRACH. Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit.
DAEM. At malo cum magno suo fecit hercle. ite istinc foras,
Turbalio, Sparax. ubi estis? TRACH. I obsecro intro, subveni
illis. DAEM. Iterum haud imperabo. sequimini hac. TRACH. Age nunciam,
iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.
DAEM. Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.--
TRACH. Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur.
nimis velim improbissimo homini malas edentaverint.
sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License