Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Rudens IntraText CT - Text |
DAEM. Exi e fano, natum
quantum est hominum sacrilegissime.
vos
in aram abite sessum. sed ubi sunt? TRACH. Huc respice.
DAEM. Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope.
tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas?
pugnum in os impinge. LABR. Iniqua haec patior cum pretio
tuo.
DAEM. At etiam minitatur audax? LABR. Ius meum
ereptum est mihi,
meas mihi ancillas invito me eripis. TRACH. Cedo
<iudicem>
de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,
si tuas esse oportet nive eas esse oportet liberas
nive in carcerem compingi <te> est aequom aetatemque ibi
te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.
LABR. Non hodie
isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.
te ego appello. DAEM. Cum istoc primum, qui te novit,
disputa.
LABR. Tecum ago. TRACH. At qui mecum agendumst.
suntne illae ancillae tuae?
LABR. Sunt. TRACH. Agedum ergo, tange utramvis
digitulo minimo modo.
LABR. Quid si attigero? TRACH. Extemplo hercle ego
te follem pugilatorium
faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.
LABR.
Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?
DAEM. Non licet: est lex apud nos -- LABR. Mihi
cum vestris legibus
<nil quicquamst> commerci. equidem istas iam ambas educam
foras.
tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;
si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.
DAEM. Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias
sententiam,
occipito modo illis adferre vim ioculo pausillulum,
ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris.
vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis,
quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam.
LABR. Vi agis mecum. TRACH. Etiam vim proportas,
flagiti flagrantia?
LABR. Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?
TRACH. Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime
probus:
numqui minus hasce esse oportet liberas? LABR. Quid,
liberas?
TRACH. Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana
Graecia;
nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.
DAEM. Quid ego ex te audio? TRACH. Hanc Athenis
esse natam liberam.
DAEM. Mea popularis, obsecro, haec est? TRACH. Non
tu Cyrenensis es?
DAEM. Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.
TRACH. Opsecro, defende cives tuas, senex. DAEM. O
filia
mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones;
trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.
LABR. Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino
dedi;
quid mea refert, haec Athenis natae an Thebis sient,
dum mihi recte servitutem serviant? TRACH. Itane,
impudens?
tune hic, feles virginalis, liberos parentibus
sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?
nam huic alterae quae patria sit profecto nescio,
nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime.
LABR. Tuae istae sunt. TRACH. Contende ergo, uter
sit tergo -- verior:
ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo,
quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:
postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero:
ni erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius
optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum,
quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?
quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi.
LABR. At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam
simul.
DAEM.
Quid facies? LABR. Volcanum adducam, is Venerist adversarius.
TRACH. Quo illic it? LABR. Heus, ecquis hic est?
heus. DAEM. Si attigeris ostium,
iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.
LOR.
Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.
DAEM. Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi
copiast.
LABR. Ibo hercle aliquo quaeritatum ignem. DAEM.
Quid quom inveneris?
LABR. Ignem magnum hic faciam. DAEM. Quin
inhumanum exuras tibi?
LABR. Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id
volo.
DAEM. Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem
coniciam
teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.
quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia,
quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis,
quod ego in somnis somniavi. TRACH. Scin quid tecum oro,
senex?
ut illas serves, vim defendas, dum ego erum adduco meum.
DAEM.
Quaere erum atque adduce. TRACH. At hic ne -- DAEM. Maximo malo
suo,
si attigerit sive occeptassit. TRACH. Cura. DAEM.
Curatumst, abi.
TRACH. Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam
promisimus
carnufici aut talentum magnum aut hunc hodie sistere.
DAEM. Abi modo, ego dum hoc curabo recte. TRACH. Iam
ego revenero.