Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Rudens IntraText CT - Text |
DAEM.
Bene factum et volup est, me hodie his mulierculis
tetulisse auxilium. iam clientas repperi,
atque ambas forma scitula atque aetatula.
sed uxor scelesta me omnibus servat modis,
ne quid significem quippiam mulierculis.
sed Gripus servos noster quid rerum gerat
miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare.
pol magis sapisset, si dormivisset domi,
nam nunc et operam ludos facit et retia,
ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit.
in digitis hodie percoquam quod ceperit,
ita fluctuare video vehementer mare.
sed ad prandium uxor me vocat. redeo domum.
iam meas opplebit aures sua vaniloquentia.--