Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Rudens

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Gripus

 

GRIP. Neptuno has ago gratias meo patrono,
qui salsis locis incolit pisculentis,
quom me ex suis locis pulchre ornatum expedivit
templis reducem, plurima praeda onustum,
salute horiae, quae in mari fluctuoso
piscatu novo me uberi compotivit;
miroque modo atque incredibili hic piscatus mihi lepide evenit,
neque piscium ullam unciam hodie pondo cepi, nisi hoc quod fero hic in rete.
nam ut de nocte
multa impigreque exurrexi,
lucrum praeposivi sopori et quieti:
tempestate saeva experiri expetivi,
paupertatem eri qui et meam servitutem
tolerarem, opera haud fui parcus mea.
nimis homo nihilist quis piger est nimisque id genus odi ego male.
vigilare decet hominem qui volt sua temperi conficere officia.
non enim illum expectare oportet, dum erus se ad suom suscitet officium.
nam qui dormiunt libenter, sine lucro et cum malo quiescunt.
nam ego nunc mihi, qui impiger fui,
repperi ut piger, si velim, siem:
hoc ego in mari [quidquid inest] repperi.
quidquid inest, grave quidem inest; aurum hic ego inesse reor;
nec mihi consciust ullus homo.
nunc haec tibi occasio, Gripe optigit, ut liber sit
nemo ex populo praeter te.
nunc sic faciam, sic consilium est: ad erum veniam docte atque astute.
pauxillatim pollicitabor pro capite argentum, ut sim liber.
iam ubi liber ero, igitur demum instruam agrum atque aedis, mancipia,
navibus magnis mercaturam faciam, apud reges rex perhibebor.
post animi causa mihi navem faciam atque imitabor Stratonicum,
oppida circumvectabor.
ubi nobilitas mea erit clara,
oppidum magnum communibo, ei ego urbi Gripo indam nomen,
monimentum meae famae et factis, ibi qui regnum magnum instituam.
magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam.
sed hic rex cum aceto pransurust et sale, sine bono pulmento.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License